{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Astronomiae physicae et geometricae elementa 52","citation":"David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa 52","ref":"52","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/52","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/52.md","author":{"name":"David Gregory","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory"},"work":{"title":"Astronomiae physicae et geometricae elementa","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa","urn":null},"verse":false,"words":319,"text":"COROLLARIUM 2. Ex demonstratione Propositionis patet, quod Orbium quorumcunque à corporibus circa commune centrum revolutis, & à Vi centripeta, quae est reciproce in duplicata ratione distantiae à centro, agitatis, descriptorum latera recta sunt in duplicata ratione area rum quas corpora, radiis ad centrum ductis, eodem tempore describunt: Hoc enim ostensum est universaliter de quibusvis Orbibus, sive Ellipticis, sive Parabolicis, sive Hyperbolicis, antequam ad Ellipses ratiocinatio est restricta; in quibus solis Tempus periodicum locum habet. PROPOSITIO XLI. Anente eadem Lege Vis centripetae; dico quod corporum. Mcirca commune centrum revolventium, Velocitates in quibusvis punctis sunt inter se in ratione composita ex ratione subduplicata laterum rectorum principalium, pertinentium ad Lineas quas describunt, & ratione inversa perpendiculorum à communi centro demissorum in rectas tangentes ad puncta ubi versantur corpora. Revolvantur corpora P & p circa commune centrum S in Lineis quibusvis PB, pb. Quoniam corpora, ex hypothesi, urgentur à Vi centripeta, quadrato distantiae loci à centro reciproce proportionali; erunt (per Corol. 6. Prop. XXXIX. ) Lineae hae Sectiones coni, quarum focus est S. Vocentur illarum latera recta principalia L & I. Ab S demittantur SN, Sn normales in rectas PR, pr in P & p tangentes. Dico velocitatem corporis P esse ad velocitatem corporis p in ratione composita ex ratione L. ad I1, & ratione Sn ad SN; sive ut LIXSn ad IISN. Sumantur arcus PB, pb eodem minimo tempore descripti; & per B ducatur BX ad RP parallela, & BD ad SP normalis; simileque fiat ad b. Velocitates in P & p sunt ut nascentes arcus PB, pb; quippe viae simul percursae: hoc est, ut hisce aequales PR, pr rectae. Porro, ob triangula rectangula BDX, SNP habentia angulos BXD, SPN aequales propter parallelas BX, NP; est SN. SPXBD SP: BD. BX; & ideo BX vel huic aequalis PRSNEt, propter Spubà similes rationes, p rSed SPYBD, Spxbd sunt inter se ut eorum semisses, nempe trilinea SPB, Spb; hoc est, sicut areae à corporibus P & p simul descriptae, quae rursus (ex Cor. 2. Prop. praec.","prev":{"citation":"Astronomiae physicae et geometricae elementa 51-2","label":"COROLLARIUM I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/51-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/51-2"},"next":{"citation":"Astronomiae physicae et geometricae elementa 53","label":"COROLLARIUM I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-gregory/astronomiae-physicae-et-geometricae-elementa/53"},"credit":{"text":"David Gregory, Astronomiae physicae et geometricae elementa. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Astronomiae_physicae_et_geometricae_elementa","quality":"ocr"}}