{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Publico Nomine Scriptae 2.10","citation":"David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae 2.10","ref":"2.10","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/2.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/2.10","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/2.10.md","author":{"name":"David Peifer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer"},"work":{"title":"Epistolae Publico Nomine Scriptae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae","urn":null},"verse":false,"words":307,"text":"Vt redeam itaque ad id, vnde digressus sum, immo potius ad caput rei, caussamque scriptionis huius accedam, cum paucissimae sint epistolarum collectiones, in quibus quisque, quod sibi placeat deprehensurus sit, illas prae ceteris vtiles esse censeo, quae etsi non omnium, plurimorum tamen, saltem sapientiorum, votis satisfaciant. Ex harum numero eam esse, quam vir clarissimus frid. gotthelf gottervs nunc in lucem profert, adserere nullus dubito. Quantus vir fuerit david peifervs, summis in aula Electorali Saxonica honoribus perfunctus, grauissimisque idem negotiis adhibitus, quantamque apud omnes et eruditionis et prudentiae obtinuerit opinionem, nemo, nisi rerum Saxonicarum plane rudis, ignorabit. De eruditione testatur Lipsia eius, seu originum Lipsiensium libri quatuor, cura viri doctissimi et de republica tum sacra, tum litteraria, optime meriti, adami rechenbergii, theologi Lipsiensis longe celeberrimi anno M D CC editi, quibus quae praemissa est Peiferi vita, fidem et reliquis a nobis dictis faciet. Sub Augusto Electore Saxoniae Peiferum vixisse constat, cuius, vt idem auctor doctissimus, in vita Peiferi, refert, ea erat celebritas, et auctoritas, in Germania et apud exteras nationes, vt Principes certatim oratores suos ad ipsum mitterent: ante omnes Imperator, deinde Reges Hispaniae, Galliae, Nauarrae, Angliae, Poloniae; item Electores et Antistites, Moguntinus, Treuirensis, Coloniensis, Brandenburgicus, Bremensis, VVurzburgicus, VVormatiensis; tum duces Austriae, Bauariae, Hassiae, Brunsvvigii, Megaloburgi, Pomeraniae, VVûrtenbergiae, Lauenburgi, Ascaniae, Lignitiae; et Sabaudiae, Mantuae, Ferrariae, Parmae, Finalii, res etiam aliquot publicae insigniores, Veneta, Genuensis, Lubecensis, Aquensis, et Dantiscana, quibus de Principis sui sententia Peiferus responsa tam scripto comprehensa, quam viua voce dederit, modo lingua Germanica, modo Latina, semel etiam atque iterum Italica, sicuti res et homines ferebant. Non rarius ad Principum litteras ei respondendum fuit, quae eodem auctore teste, adeo frequentes vndique aduolabant, vt nullus dies transiret, quo nihil harum perferretur. Et huius quidem rei aliquod documentum epistolae hae Peiferi exhibent. Quibus si vel solum Peiferi nomen auctoritatem non conciliaret, sua tamen vtilitate facile se commendaturae essent omnibus.","prev":{"citation":"Epistolae Publico Nomine Scriptae 2.7-9","label":"2.7 to 2.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/2.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/2.7"},"next":{"citation":"Epistolae Publico Nomine Scriptae 2.11-13","label":"2.11 to 2.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/2.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/2.11"},"credit":{"text":"David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Peifer_epistolae.xml","quality":"ocr"}}