{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Publico Nomine Scriptae 3.1","citation":"David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae 3.1","ref":"3.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/3.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/3.1.md","author":{"name":"David Peifer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer"},"work":{"title":"Epistolae Publico Nomine Scriptae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae","urn":null},"verse":false,"words":327,"text":"IN hac epistola Augustus se excusat, quod adflicto Regi et equitatu et milite suppetias aduenire non possit; idque tum, quod Scythae et Turcae impressiones minarentur, tum vero etiam, quia iam scriptis interdixisset parentibus, ne vllus eorum apud exteros Principes, qui milites scriberent, nomen profiteretur. Tandem promittit omne in reddenda Gallis pace auxilium. REdditae sunt nobis, Serenissime Rex, Domine et cognate charissime, Stis R. Vae litterae, ex quibus post sparsos de pacificatione Gallica rumores, pro nostro in regnum illud studio, perinuiti cognouimus, bellum illic denuo incrudescere. Et quamuis petitionem Serenitatis Vae libenter admitteremus: tamen grauissimae nos caussae vrgent, quo minus hoc tempore equitatu et milite ditiones nostras nudare possimus. Cum enim barbararum gentium vndique Germaniae nostrae imminentium infestissimis armis veluti obsessi teneamur; dum hinc Scythae natione immanissimi grassantur; illinc crudelissimus et totius Christianitatis perpetuus hostis, tyrannus Mahumeticus cruentas minas spiret: adeoque implacabili odio Christiani nominis ardens, totis viribus arma aduersus vicinas nobis prouincias expediat: profecto magnitudo periculi nobis proximi etiam atque etiam postulat, vt in omnem euentum instructi, et parati simus, quo vicinis nostris laborantibus subsidio esse, Deique O. Max. auspiciis truculentissimos et ferocissimos hostes a focis et aris arcere possimus. Quamobrem etiam interdictis promulgatis mandauimus, ne quisquam subditorum nostrorum extra prouinciam, quocunque locorum, in militiam iret. Et nobis persuademus, Ser. V. Rm pro insigni prudentia sua iustissimam hanc excusationem nostram, quod Germania et communi patria in summo discrimine constituta, his difficillimis temporibus equitatum, et militem in ditionibus nostris retinere cupiamus; non modo amanter accepturam, sed etiam probaturam esse consilium hoc nostrum, non solum ditionibus his, sed, toti Christiano orbi necessarium, et salutare. Quod si ad pacem optimis rationibus in regno Galliae constituendam aliquid facere possemus, nullum equidem, et Christianae et Gallicae tranquillitatis cupidissimi, boni Principis officium praetermitteremus. Vt qui intelligamus, quantum praesidium aduersus barbarorum saeuissimos conatus toti Christianitati accedat, si tam animis, quam armis pari studio coniuncti Germani et Galli Christiani nominis protectionem, et defensionem suscipiant. Bene valeat Sas R. Va. Dresdae Pridie Calend. Decemb. Ao. MDLXXV.","prev":{"citation":"Epistolae Publico Nomine Scriptae 2.11-13","label":"2.11 to 2.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/2.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/2.11"},"next":{"citation":"Epistolae Publico Nomine Scriptae 3.2","label":"DAV. PEIFERI EPISTOLAE., II. REGI GALLIAE HENRICO.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/3.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/3.2"},"credit":{"text":"David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Peifer_epistolae.xml","quality":"ocr"}}