{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Publico Nomine Scriptae 3.5","citation":"David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae 3.5","ref":"3.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/3.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/3.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/3.5.md","author":{"name":"David Peifer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer"},"work":{"title":"Epistolae Publico Nomine Scriptae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae","urn":null},"verse":false,"words":305,"text":"Gratias hic agit Augustus Regi Gall. pro gemma transmissa et hoc vinculum amoris esse vult. Promittit deinde omnia officia in illo negotio, quod per legatum proposuerat. CVm antehac singularem erga nos Serenitatis Reg. Vest. beneuolentiam multis rerum argumentis cognouimus: tum vero, quanti nos faceret, iam iterum ex dono gemmae praestantissimae liberalissime nobis repraesentato facile perspeximus. Quamquam autem abstinentiae et moderationis nostrae erat, vt hoc nomine apud Serenit. Vest. R. excusatione aliqua vteremur: tamen cum intelligeremus, Ser. R. Vm hoc quasi adamantino vinculo utriusque nostrum animos obstringi et conglutinari arctissime velle: considerandum nobis etiam atque etiam fuit, si pignus amicitiae regiae ad nos ab optima voluntate vltro profectum remitteretur, ne forte iudicium Serenit. Rae Vestrae, quod de nobis honorifice facit, improbare videremur. Quamobrem pro munificentia hac Reg. St. Vae. gratias officiose agimus, eidemque perpetuam collatae in nos liberalitatis memoriam, et omnia prolixe pollicemur, quae in potestate nostra sunt, et tam ad honorem et dignitatem Stis Reg. Vest. quam ad salutem atque commodum reip. Christi pertinent. In quibus cum et negotium illud contineatur, de quo Stas Reg. Vestra anno praeterito per legatum suum nobiscum egit: dubium nobis non est, quin is et studia erga Serenitatem Reg. Vest. nostra eidem declarauerit, et pariter caussas, quas ipsi tum veras et graues ostendimus, exposuerit: quamobrem omnium Imperii ordinum, a quibus nos seiungere non possumus, consensum communem huc accedere cupiamus. Atque hoc est consilium nostrum, quo neque rectius, neque pro optimo reip. Christi statu melius capere aut dare etiamnum vllum possumus, siquidem id Stas R. V. sibi sequendum et fundamenta rei perficiendae apud Domin. Imperatorem iacienda esse statuerit. Nos sane hac in parte nullam curam aut laborem praetermittemus, quo omnes intelligant ac sentiant, et reip. Christ. amantissimos, et Sti R. V. studiosissimos nos esse: quam valetudine prospera frui, et nos, vti instituit, amare perpetuo optamus. Dresdae IX Cal. Martii Ao. LXXXIII.","prev":{"citation":"Epistolae Publico Nomine Scriptae 3.4","label":"DAV. PEIFERI EPISTOLAE., IV. HENRICO REGI GALLIARVM.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/3.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/3.4"},"next":{"citation":"Epistolae Publico Nomine Scriptae 3.6.1-3","label":"3.6.1 to 3.6.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/3.6.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/3.6.1"},"credit":{"text":"David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Peifer_epistolae.xml","quality":"ocr"}}