{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.115","citation":"David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.115","ref":"4.115","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.115","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.115","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.115.md","author":{"name":"David Peifer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer"},"work":{"title":"Epistolae Publico Nomine Scriptae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae","urn":null},"verse":false,"words":381,"text":"Ser. memoriam quondam Christ. Parentis ea qua par est tristitia recolit, se tamen more Christiano erigit, et a Principe Hassiae petit, vt suis precibus apud Deum efficere velit, quo onus regiminis nunc sibi impositum ferre posset: tandem agit gratias pro adfectu eius in hoc casu conspicuo ac vicissim amicitiam et officia spondet. NOs vero cognate charissime, fateri quod res est oportet, summum nobis luctum beati parentis nostri obitum attulisse. Vix enim graue illud vulnus, quod ex morte materna acceperamus, consenuisse nonnihil videbatur, cum idem acerbissimo hoc casu plane recrudesceret, et moeror tanto cumulo augeretur, vt nos penitus oppressurus fuerit, nisi filii Dei vox nos confirmasset, qua asseueratur, ne minimum quidem capillum e vertice nostro absque Dei voluntate effluere posse. Hinc cum certi essemus, beatum parentem nostrum a Deo ad aeternam lucem ex his mundi caduci tenebris euocatum esse: Diuino quidem consilio ita refragrandum non erat, vt quisquam nos putaret, non tam desiderium parentis adempti aegre ferre, quam felicitati eius, qua iam in coelis animus illius fruitur, inuidere. Quamuis autem cum eo praeclare actum esse intelligamus, quod spe atque fiducia omni sua in merito IEsu Christi penitus fixa, ludibria huius vitae cum coelo commutauerit, tamen hae cogitationes nostrae saepius impediuntur, cum consideremus, quanta nos hic relicti non tantum in rerum omnium perturbatione, et metu periculorum impendentium versemur; sed quam graue etiam onus eius personae, quam ipse magna cum laude bonorum omnium in Imperio Germanico gessit, nobis deinceps subeundum sit. Id vero vt sustinere possimus, D. V. ita nobiscum castas preces et pia vota coniunget, vti nostrae consolationis cogitatione opitulatur, versibus et litteris suis amantissime scriptis: ex quibus facile potest perspici, quanti beatum parentem nostrum semper fecerit. De cuius erga totam Illustriss. familiam Hassiacam olim beneuolentia, et qua inprimis, dum viueret charitate D. V. complexus fuerit, etiam pluribus scripturis eramus, nisi verendum nobis esset, ne Principis quondam D. V. amantissimi desiderium, quod in litteris et versibus D. V. elucet, etiam magis incendamus: hoc igitur agamus deinceps, vt paternam amicitiam nobis quasi per manus traditam mutuis studiis et officiis colamus, iisque communem solemur dolorem. Quod sane de D. V. speramus, et de nobis eidem repromittimus. Bene valeat D. V. vt in laudabili illo studiorum suorum pulcherrimorum cursu felicissimos progressus facere et paternas laudes virtutibus suis exhaurire possit. Dresdae Id. Martii Anno M. D. LXXXVI.","prev":{"citation":"Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.114","label":"CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., CXXIII. AVGVSTVS Generoso et singulariter nobis dilecto Domino GEORGIO a","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.114","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.114"},"next":{"citation":"Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.116","label":"CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., CXXV. CHRISTIANVS DVX SAXONIAE DOMINO FRANCISCO MAGNO HETRVRIAE DVCI.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.116","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.116"},"credit":{"text":"David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Peifer_epistolae.xml","quality":"ocr"}}