{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.12.4-5","citation":"David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.12.4-5","ref":"4.12.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.12.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.12.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.12.4.md","author":{"name":"David Peifer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer"},"work":{"title":"Epistolae Publico Nomine Scriptae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae","urn":null},"verse":false,"words":179,"text":"sed porro etiam ob fidem regno Poloniae constantissime praestitam ea, quae inuicta meretur virtus, praemia consequatur. Ac quamuis haec omnia eiusmodi sint, vt per se valeant plurimum, nullumque pene intercessioni nostrae locum relinquant: tamen more magis vsitato, quam quod res postulet, vt S. V. R. ita fieri iubeat et mandet, atque clientem hunc nostrum ab omni incommodo et detrimento integrum et sincerum conseruet, vehementer etiam acque etiam rogamus officiose. Non tantum hoc conducet laudibus S. R. V. quae beneficio in hunc suo multis egregiis viris animum addet, vt cupidissime et promptissime operam suam inclyto Poloniae regno, si forte ea vti aliquando velit, nauaturi sint: sed omnes etiam existimabunt, S. V. R. iustitia et aequitate sua in eum vsam esse, qui et indemnis seruetur, et S. V. R. fauorem in primis et omnium bonorum virorum studia ita promeruerit, vt ne, si quid forte, quod tamen fieri non posse putamus, petitioni eius negatum fuerit, id virtuti atque merito fortissimi militis detractum existimari possit. Valeat bene S. V. R. et rerum successu felicissimo perpetuo gaudeat. Ex arce Annebergensi V. Id. Ian. LXXVIII.","prev":{"citation":"Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.12.1-3","label":"4.12.1 to 4.12.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.12.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.12.1"},"next":{"citation":"Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.13","label":"CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., XXII. AD EVNDEM.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.13"},"credit":{"text":"David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Peifer_epistolae.xml","quality":"ocr"}}