{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.30.6-8","citation":"David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.30.6-8","ref":"4.30.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.30.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.30.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.30.6.md","author":{"name":"David Peifer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer"},"work":{"title":"Epistolae Publico Nomine Scriptae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae","urn":null},"verse":false,"words":337,"text":"eius R. tam sibi gloriosam, quam toti orbi Christiano vtilem et salutarem pacem constituere, adeoque praedones barbaros, feros, immites et humani cruoris sitientissimos pessundare, atque a focis et aris quam longissime submouere possit. Idque cum ita omnino futurum esse Illustriss Sax. Dux Elector, iam antea animo quasi praesagiret: petitionem Regiam de pecunia mutua duplici de caussa libentissime admisit. Primum, vt voluntatem suam hoc veluti experimento amicissimo Regi comprobaret: deinde vt consilia pro pace publica et orbis Christiani commodo laudabiliter suscepta, non tantum approbatione sua; sed etiam re ipsa saltem aliqua ex parte iuuaret. Etsi vero hoc nomine gratiarum actionem a Sereniss. Polonorum Rege non desiderabat, quem sciret, et animo et reipsa esse gratissimum: tamen commemoratio de Regia erga se beneuolentia, et pari atque maiori etiam gratificandi studio non potest non Excelsitati eius esse iucunda. Quamobrem et id, quod ad conficiendum pecuniarum negotium erat reliquum, ita expediri iussit, vt in optima, spe sit, S. eius R. hac in parte satisfacturum esse. Porro de petitione ad controuersiam Brunsuicensem pertinente, Illustriss. Sax. Dux ita sensit, vt iudicet, Seren. Polon. Regem nihil alieni, ab optimi meriti et prudentissimi Principis officio facere, quod de negotio laudatisimae suae coniugis ita est sollicitus, vt leuioribus omnia prius remediis, quam ordinario iure experiri malit. Ac siquidem Illustrissimus Brandenburgensium Dux Elector arbitrium delatum pari animo in se recipiet: non grauabitur Illustriss. Sax Dux Elector, unis, eisdemque cum Brandenburgico coniunctim litteris, Ducem Brunsuicensem amanter monere, et cohortari diligenter, vt rem aequis conditionibus transigi patiatur. Atque id si obtineri potest, in tota deinceps actione nihil praetermittet eorum, quae ad negotium hoc componendum conducere videbuntur: tum vt appareat, Illustriss. Excelsitati eius id esse perpetuum studium, vt omnes caussae, quae inter principes viros simultates alere possunt, praecidantur, et animi inter se amicitia sincera et stabili conglutinentur: tum vero vt intelligi possit, quic quid oneris ad voluntatem S. eius R. in se recipit, id Excelsitati eius neque graue, neque laboriosum esse futurum, vt quae S. eius R. et studio et animo sit perpetuo addictissima. Signatum Dresdae III. Id. Iun. Anno LXXXI.","prev":{"citation":"Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.30.1-5","label":"4.30.1 to 4.30.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.30.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.30.1"},"next":{"citation":"Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.31","label":"CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., XL STEPHANO REGI.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.31"},"credit":{"text":"David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Peifer_epistolae.xml","quality":"ocr"}}