{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.39","citation":"David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.39","ref":"4.39","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.39","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.39.md","author":{"name":"David Peifer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer"},"work":{"title":"Epistolae Publico Nomine Scriptae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae","urn":null},"verse":false,"words":157,"text":"Profitetur Ser. Augustus, pecuniam Polonorum Regi mutuo datam sibi nunc redditam esse. ETsi nos pro pecunia credita gratiarum actionem a S. V. R. non expectabamus, quod et debito amicitiae nostrae mutuae officio hac in parte perfuncti esse videremur; et S. R. V. tam animo, quam re ipsa gratissimam esse sciremus: tamen S. R. V. verbis legatus eiusdem dignissimus, generosus vir Dominus Albertus Zisvvicki gratias nobis diligentissime egit, et pecuniam debitam probe repraesentauit. Vt autem pro S. R. V. erga nos perspectissima fide, et integritate, et constantia dubium de solutione nobis nullum vnquam fuit: ita egregium erga S. V. R. animum, quem nobis Dominus Albertus ostendit, amanter amplectimur, et, vt hunc erga nos perpetuo habeat, omnibus, quibus maxime possumus, rebus studebimus. Reliqua ex Domino Alberto, cui et litterarum cautiones, et gemmas apud nos depositas restitui iussimus, cognoscere poterit S. R. V. cui valetudinis integritatem, et omnium rerum felicissimos successus precamur ex animo. Dresdae XVIII. Cal. Decemb. Ao. LXXXII.","prev":{"citation":"Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.38","label":"CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., XLVII IDEM EIDEM.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.38"},"next":{"citation":"Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.40","label":"CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., XLIX. STEPHANO.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.40"},"credit":{"text":"David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Peifer_epistolae.xml","quality":"ocr"}}