{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.43","citation":"David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.43","ref":"4.43","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.43","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.43.md","author":{"name":"David Peifer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer"},"work":{"title":"Epistolae Publico Nomine Scriptae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae","urn":null},"verse":false,"words":241,"text":"Gratulatur Aug. Regi Polon. matrimonium cum Anna Austriaca ineundum, et se excusat, quod nuptiis interesse non possit. GRatissimae nobis fuerunt, Rex Sereniss. cognate plurimum obseruande, quae per generosum Dominum Ioannem Schardituki redditae nobis sunt litterae. Longe vero gratius ipsum, quod per eundem nobis prolixe expositum est, negotium. Sicut enim perantiqua est, quae inter vtramque Illustrem Saxonicam et Iagellon. domum intercedit necessitudo, ita eandem felici matrimonio V. S. et Serenissimae Principis Annae Austriaca etc. cognatae nostrae charissimae, renouari, ex animo laetamur. Quamobrem V. S. de felicissimo coniugii auspicio, toto pectore gratulamur, Deumque precamur, vt has nuptias V. S. regno Poloniae, et toti demum reipublicae Christianae secundas esse velit. Caeterum quod V. S. et nobis, quis nuptiis dictus sit dies, significare, et nos ad earundem festiuitatem inuitare voluerit: agnoscimus equidem V. S. singularem erga nos beneuolentiam, iuxta ac humanitatem. Etsi autem nihil nobis erat prius, nihil antiquius, quam V. S. petioni et expectationi satisfacere: is tamen, est huius prouinciae status, ea conditio, vt non modo grauissimis negotiis occupati simus, sed et absque praesentissimo periculo nobis diutius abesse non liceat. Amanter igitur oramus, ne aegre hoc ferat V. S. neque de nostra propensa voluntate dubitet. Quod restat, V. S. omnia nostra studia et officia libenter offerimus, daturi operam, vt V. S. intelligat, nihil obstare, quo minus V. S. optima quaequo sibi de nobis polliceri debeat, ac tuto etiam possit. V. S. optime valere exoptamus. Torgae III. Non. Martii Anno MDXC. Fridericus VVilhelmus Dux. Sax.","prev":{"citation":"Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.42","label":"CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., LI. SERENISSIMO ET POTENTISSIMO PRINCIPI DOMINO SIGISMVNDO III.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.42"},"next":{"citation":"Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.44","label":"CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., LIII. AD SIGISMVNDVM III REGEM POLONIAE.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.44"},"credit":{"text":"David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Peifer_epistolae.xml","quality":"ocr"}}