{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.63.11-13","citation":"David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.63.11-13","ref":"4.63.11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.63.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.63.11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.63.11.md","author":{"name":"David Peifer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer"},"work":{"title":"Epistolae Publico Nomine Scriptae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae","urn":null},"verse":false,"words":413,"text":"M. cupiamus, atque bonis omnibus eius laudabiles conatus prosequentes ex animo precemur, vt eiusmodi consilia capiat et sequatur, quae ad genuinam coelestem saluificae fidei atque verae pietatis doctrinam propagandam, et ad procurandam suam et prouinciarum subiectarum salutem atque commoda conducant: eaque animo Dil. eius subiiciant, quibus illa, quae sunt in imperio amplissima facile consequi et nos ac reliquos amicos et ciues suos summa laetitia ac plurimis maximisque muncribus adficere, et praestare possit omnia, quae a summa virtute, et summo ingenio atque probitate Dil. eius omnium ordinum homines expectant. Vt et patria praeside suo perpetuo gaudeat, et hic in summa tranquillitate, et otio bonis iis, quae ipsi natura, studio, et fortuna amplissima data sunt diutissime et felicissime perfruatur, adeoque antiquissimam, atque nobilisimam Ducum Sabaudiae familiam, iam ad vnum caput eximium redactam, ab interitu vindicet. Quod certe Dei O. M. benignitate ita fore, cum nos certo confidamus, tum vero optemus etiam maxime, vt Serenissima Sabaudiae domus, quae et sanguinis origine, et plurimis officiis nobis coniunctissima est, viris, copiis, opibus, potentia, auctoritate, felicitate ac gloriae et laudis ornamentis omnibus perpetuo abundet, et floreat Quae sane omnia et singula consiliarius noster pro ingenii et iudicii sui dexteritate pluribus etiam verbis amplificabit: ac quod his porro addi, aut demi oportet, ex re et tempore ita constituet, vt pedetentim accessus ad exponendum iustas tam suscipiendi, quam deponendi luctus caussas, et ab his gradatim ad laetiora recessus faciat, atque omnia in hanc sententiam acrius apertius et significantius dicat, et ita plane doloris nostri societatem Dil. eius verbis nostris repraesentet: ita consolationem audhibeat, ita gratuletur, vt in animos atque oculos auditorum penetret eius oratio, omnesque intelligant nos gaudere commodis, honoribus: nihilque putare in vtraque fortuna nobis a Dil. eius seiunctum esse. Quibus ad extremum etiam illud addet, cupere nos omnem nostram curam studium, fidem et beneuolentiam a defuncto in haeredem transfundere, atque eum amorem, quo Dil. eius viuo adhuc parente complexi sumus, tanto augere cumulo, vt Dil. eius nobis aeque chara futura sit, ac fuerit antea patris: possitque in nostra beneuolentia omnes suos dolores deponere ac suauiter acquiescere. Atque haec etiam pluribus confirmabit consiliarius noster: ac toto illo tempore, quo in aula Sabaudica versabitur, tam mores et artes; quam curas et actiones hominum diligenter obseruabit, inprimis autem eorum, quos Dux Allobrogum in consiliis capiendis praecipuos habeat: quorumque monitis vel maxime obtemperet: ita, vt ad nos reuersus ostendere, et liquido declarare nobis possit, Gallorum an Hispnorum potius partibus illi studeant, et quo clientes in patronum Principem, et hic in subditos animo sit.","prev":{"citation":"Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.63.8-10","label":"4.63.8 to 4.63.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.63.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.63.8"},"next":{"citation":"Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.63.14-16","label":"4.63.14 to 4.63.16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.63.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.63.14"},"credit":{"text":"David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Peifer_epistolae.xml","quality":"ocr"}}