{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.65","citation":"David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.65","ref":"4.65","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.65","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.65","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.65.md","author":{"name":"David Peifer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer"},"work":{"title":"Epistolae Publico Nomine Scriptae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae","urn":null},"verse":false,"words":317,"text":"Commendatur Stanschedelius, vt in numerum ministrorum Ducis recipiatur. QVotquot nobis vel subiectione vel ministerio addicti sunt, ii omnes propter coniunctionem, et necessitudinem, quam norunt inter nos esse arctissimam, aeque se in Dil. V. atque in nostra clientela pari iure et patrocinio contineri sibi persuadent. Quare qui hinc a nobis ad Dil. V. proficiscuntur, neque patriam, sed locum tantum mutare se existimant, satisque sibi cautum et prouisum esse putant, si aliquid a nobis litterarum ad Dil. V. perferant, quibus veluti testibus se in numero nostrorum clientum esse probare possint. Et quia haec ipsorum persuasio nobis iucundissima est: sic fit, vt pro omnibus, quos ita animatos esse perspicimus, libenter, tum vero libentissime ad Dil. V. pro Balthasare Stanschedelio scribamus: quem ex ea, quae nobis deuota est, nobilitate ideo mirifice diligimus, quod et familia Stanschedelia in nostris ditionibus celeberrima semper floruerit, atque muneribus publicis cum magna dignitate functa fuerit. Et hic maiorum suorum similis laudabili studio perlustrandae Italiae incensus, multarum sibi rerum vsum peregrinatione comparare, et ad eius se principis ministerium potissimum conferre cupit, in cuius caussa veluti in celeberrimo aliquo virtutis et industriae gymnasio magna cum vtilitate sua versari possit. Hunc itaque Balthasarem clientem nostrum Dil. V. diligentissime commendamus, ac maiorem in modum petimus, vt ipsi in fidem et numerum ministrorum suorum recepto, trium equorum stipendia benigne constituat. Id si impetramus a Dil. V. quod reliquum est, in nos recipimus, et spondemus eo ipsum esse ingenio, fide, probitate, industria, et moribus, vt postea Dil. V. si ei cognitus fuerit, non tantum beneuolentia, et patrocinio suo, sed et commendatione accuratiore (licet hanc accuratissimam esse voluerimus) dignissimum illum esse, sit existimatura, et in eo diligendo idem, quod nos iudicii, et voluntatis sit habitura. Nobis certe gratissimum erit, si intellexerimus, has nostras clienti huic nostro magno vsui et adiumento fuisse apud Dil. V. cui longaeuam vitam, cum pari valetudinis integritate coniunctam sincere optamus. Ex arce nostra Lichtenbergiana XIII. Cal. Oct. Ao. LXXXII.","prev":{"citation":"Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.64","label":"CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., LXXIII. CHRISTIANVS DEI GRATIA DVX SAXON. DOMINO CAROLO EMANVELI DVCI SABAVDIAE.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.64","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.64"},"next":{"citation":"Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.66","label":"CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., LXXV. AVGVSTVS DVCI SABAVDIAE.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.66","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.66"},"credit":{"text":"David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Peifer_epistolae.xml","quality":"ocr"}}