{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.67","citation":"David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.67","ref":"4.67","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.67","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.67","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.67.md","author":{"name":"David Peifer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer"},"work":{"title":"Epistolae Publico Nomine Scriptae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae","urn":null},"verse":false,"words":152,"text":"Christianus testatur, litteras Car. Emanuelis sibi longe fuisse gratissimas. SErenissime Princeps V. Excelsit. omnia honoris et obseruantiae officia a nobis sint paratissima. Domine, et agnate obseruantissime. Quod Excelsitas V. nostri memoriam cum summa beneuolentia retinet, id nobis longe est gratissimum. Cum enim semper nobis optauerimus, complecti Excelsitatem V. virtute, gloria, aetate, honoribus, ingenio, et animo florentem; quid nobis potest esse iucundius Principis litteris, quem semper fecimus maximi: Itaque tantus his ipsis ad nostrum erga Excellentiam V. studium obseruantiae cumulus est additus, vt nihil magis iam cupiamus, quam vt sacultas nobis detur ornandae excelsitatis V. Cui diligentiam fidem et obsequium nostrum in omni genere officii, quod ad honestatem et gloriam spectat, ita profitemur, et pollicemur, vt si quid intelligamus aut ad commodum aut ad voluntatem Excellentiae V. pertinere, nostra sponte id simus facturi et libenter et sedulo. Bene valeat Excelsitas V. et nos vt instituit perpetuo redamet. Dresdae X. Cal. Sept. Anno LXXXIII.","prev":{"citation":"Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.66","label":"CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., LXXV. AVGVSTVS DVCI SABAVDIAE.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.66","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.66"},"next":{"citation":"Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.68","label":"CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., LXXVII. CHRISTIANVS CAROLO EMANVELI.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.68","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.68"},"credit":{"text":"David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Peifer_epistolae.xml","quality":"ocr"}}