{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.7.1-3","citation":"David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.7.1-3","ref":"4.7.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.7.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.7.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.7.1.md","author":{"name":"David Peifer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer"},"work":{"title":"Epistolae Publico Nomine Scriptae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae","urn":null},"verse":false,"words":469,"text":"Est responsio plena amoris et beneuolentiae, qua S. Anna promittit tum omnia officiorum genera, tum vero etiam ea, quae a marito desider abantur, quantum ferre posset subsidia. SAlutatio illa beneuolentiae et humanitatis plenissima a Ser. et potentissima Principe ac Dom. Domina Elisabetha Angliae etc. Regina, Domina nostra clementissima, ad Illust. Principem ac Dom. Dominam Annam ex Regia Danorum stripe prognatam, Ducissam et Elect. Saxon. Dominam nostram clementissimam profecta, caeteraeque res, quae ad sententiam eam pertinent, incredibilem Ill. Celsitudini laeritiam attulerunt. Rursus eidem commemoratio illa necessitudinis, quae S. Ang. Regina cum inclyto Danorum regno intercedit, iucundissima fuit: eoque maior extitit haec laetitia, quod Ill. eius Cels. Ser. Reginam recte valere, et fortutuna vti commoda intellexit. In primis igitur S. Ang. Reginae Ill. Sax. Ducissa, Electrix pro hac declaratione animi Regii, quem erga Celsitud. suam haberet, quemque habitura porro esset, gratias sedulo et reuerenter agit, eidemque a Deo optimo maximo valetudinem prosperam, vitam longaeuam, et felicissimos rerum omnium successus ex animo precatur. Atque hoc etiam amplius, quo magis pium et memorabile S. R. studium incrementi ecclesiae et reipublicae Christianae promouendi perspexit ex iis, quae per clarissimum et ornatissimum virum Dom. Robertum Belum, S. Regiae a secretis, et legatum eius hoc tempore dignissimum ad Cels. eius sunt relata. Cumque Ill. Sax. Ducissa, Electrix Cels. suae dilectissimum Dominum et maritum ita prorsus animatum esse sciat, vt nihil ex omnibus rebus humanis praeclarius aut praestantius esse iudicet, quam de piis ecclesiis et republica Christiana bene mereri: non videt equidem Ill. eius Cels. quicquam sibi relictum esse, quo fidele, pium, et Christianum hoc dilectissimi sui domini et mariti studium augere, et, quod ante flagrantissimum esse nouit, magis etiam incendere possit. Neque vero dubitat, quin S. Angliarum Regina ex iis, quae Celsit. suae dilectissimus dominus et maritus ad S. R. mandata respondit, id paullo etiam illustrius animaduersura, et facile inde pro summa aequitate et prudentia sua existimatura sit: Cels. suae dilectum dominum et maritum in caussa, de qua tantopere S. eius R. laborare intelligit, nihil praetermissurum vnquam, quod quidem salua et illaesa, conscientia studio sissimus pietatis, veritatis et concordiae Christianae Princeps facere possit et debeat. Etsi autem Ill. Sax. Duc. Electrix in his arduis, ac longe maximi momenti rebus parum fortasse praestare poterit: tamen si quid piae preces apud Deum O. M. pro communis ecclesiae et reipublicae Christianae optimo statu confirmando valent (valere autem plurimum, certum et indubitatum est) hac quidem in parte vota sua et gemitus pios cum S. eius R. et toto Christianorum coetu, quod a pientissima et veritatis Euangelicae amantissima Principe postulari par est, promittit. Porro quod Dom. legatus Regius etiam monuit, vt famae atque honoris S. Ang. Reginae ratio habeatur; id eiusmodi est, vt Ill. Sax. Electrix in se recipiat, et fide sua confirmet, dilectissimum eius dominum et maritum tam esse Regiae existimationis et dignitatis studiosum, vt communefactio haec superflua videri queat.","prev":{"citation":"Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.6.16","label":"CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., XV Responsum LEGATO REG. ANGLIAE DATVM.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.6.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.6.16"},"next":{"citation":"Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.7.4","label":"CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., XVI ANNA ELISABETHAE ANG. REGINAE.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.7.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.7.4"},"credit":{"text":"David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Peifer_epistolae.xml","quality":"ocr"}}