{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.7.4","citation":"David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.7.4","ref":"4.7.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.7.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.7.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.7.4.md","author":{"name":"David Peifer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer"},"work":{"title":"Epistolae Publico Nomine Scriptae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae","urn":null},"verse":false,"words":105,"text":"Et quamuis S. eius R. nullam iniuriam accipere posse existimet in negotio eiusmodi, quod ob pietatem Christianam suscipitur: tamen Ill. eius Cels. curae erit, vt S. Angl. Regina cognoscat, qua in omnibus officiis tuendis erga S. eius R. obseruantia et constantia fuerit. Atque hoc extremum magis, vt augeat Regiam erga se beneuolentiam, addendum esse censuit, quam quod quicquam agi aut fieri putaret, quod ad imminutionem honoris pertineat. Quae omnia, vt clarissimus et ornatissimus Dom. legatus S. A. Reginae pluribus etiam verbis declaret, eidemque ab Ill. Sax. D. Electrice obsequia in omni officiorum genere paratissima ostendat, Ill. eius Cels. benignissime petit. Dipoldisvvaldae VIII. Id. Nou. LXXVII.","prev":{"citation":"Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.7.1-3","label":"4.7.1 to 4.7.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.7.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.7.1"},"next":{"citation":"Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.8","label":"CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., XVII AVGVSTVS EIDEM.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.8"},"credit":{"text":"David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Peifer_epistolae.xml","quality":"ocr"}}