{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.85","citation":"David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.85","ref":"4.85","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.85","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.85","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.85.md","author":{"name":"David Peifer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer"},"work":{"title":"Epistolae Publico Nomine Scriptae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae","urn":null},"verse":false,"words":181,"text":"Consilium Casimiri de expeditione in Belgium iam initum minus placet Augusto. Quod vero Languetus Coloniam se conferre constituerit, placet. CViusmodi cum Principe Casimiro de instituta expeditione in Belgium sermones N. habueris; quem diem profectioni D. V. eius dixerit, et quas itineris faciendi rationes inierit; intelleximus ex litteris tuis Francofurti ad Moenum scriptis. Et quamuis cuperemus, nihil ab ipso quoque cum periculo patriae tentari ac fieri: ac D. eius a periculosis conatibus, si re adhuc integra nobis dicenda fuisset sententia, paterne dehortari potius quam facere aliquid voluissemus, vnde existimari possit, nobis improbantibus grauissimum negotium susceptum esse: tamen cum inconsultis nobis ab initio peracta fuerint omnia, nullam equidem quod iam agitur, mutandi facultatem nobis relictam esse videmus. Faxit Deus optimus maximus, vt perniciosissimo hoc bello extincto, pia et salutaris pax tandem coeat. Quod e Francofurto Coloniam migrare constitueris, id nobis perplacet, et mandauimus praesecto aerarii nostri, vt rationes ineat, quibus tuae ad nos commode perferantur inde litterae. Tu autem gratum nobis feceris, si et saepe et semper et diligenter ad nos de iis, quae illic acciderint, perscripseris. Vale Anneb. Id. Iun. Anno LXXVIII.","prev":{"citation":"Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.84","label":"CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., XCIII. Reuerendo et Illustri Principi cognato nostro charissimo Domino HENRICO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.84","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.84"},"next":{"citation":"Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.86","label":"CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., XCV. Serenissimi Hispaniarum Regis Consiliario et oratori in aula Imperatoria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.86","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.86"},"credit":{"text":"David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Peifer_epistolae.xml","quality":"ocr"}}