{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.9","citation":"David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.9","ref":"4.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.9.md","author":{"name":"David Peifer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer"},"work":{"title":"Epistolae Publico Nomine Scriptae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae","urn":null},"verse":false,"words":383,"text":"Haec epistola tractat argumentum de vsu commerciorum mercatorum Londinensium in Saxonia et reliquis Germaniae partibus. DOmina et cognata nostra charissima. Litterae S. V. R. Non. Apr. ad nos apud diuum Iacobum scriptae vix tandem nobis XVI. Cal. Iul. sunt redditae: ex quibus intelleximus, rumores ad S. V. R. perlatos fuisse: interdictum a nobis promulgatum iri, quo Britannici nominis negotiatoribus vsus commerciorum in ditionibus nostris prohiberetur: praeterea, quod priuilegia aliquot retro seculis a ciuitatibus Hansae maritimae in Anglia quiete vsurpata inique labefactari dicerentur. Qua de re etsi reminiscimur, ante sesquiennium ad nos perscriptum fuisse; mercatores quosdam Anglos Londini societatem iniisse, et auctoritate publica obtinuisse, vt aliis multis, quam illis, qui in horum sociorum numero essent, negotiatio pannorum Londinensium libera relinqueretur: atque hinc fieri, cum ante id tempus panni a ciuibus Hansae maritimae in Germaniam nullo prohibente importati, et medlocri pecunia venditi fuissent: vt iam horum pretia in immensum augerentur, idque detrimentum publice ad omnem Germaniam redundaret: tamen nos hactenus de tota re neque comperimus quicquam amplius, neque in animum induximus, vnquam commerciorum exercendorum potestatem cuiquam adimere, aut eiusmodi quid statuere, vnde molestia crearetur S. V. R, a qua nos beneficium accepisse, grato recordamur animo; vel eiusdem subiectis populis, quos fauore singulari prosequimur. Quamobrem, cum haec ita sint, nos et candorem atque prudentiam et summam aequitatem atque iustitiam S. V. R. laudamus plurimum: candorem quidem et prudentiam, quod praeclare de nobis existimauerit; neque temere persuadere sibi passa fuerit, nos re non satis ante explicata et cognita aliquid aduersus negotiatores Britannicos decreturos esse: aequitatem vero et iustitiam, quod de controuersia hac nullius vnquam Principis iudicium se velle subterfugere significat. Sic itaque futuram est, si forte ciuitates Hansae negotium hoc ad S. Caes. Maiestatem et ordines Imperii Germanici aut iam antea retulerunt, aut relaturi sunt postea: et S. V. R. rationes suas profiteatur et edat, vt tota res ex bono et aequo tandem ita componatur, quo iura vicinitatis vndique sarta et tecta permaneant. In quam partem cum S. V. R. sponte sua propendere videamus; nullum equidem nobis rogandi et admonendi locum reliquit amplius: ac potius aequitate et humanitate litterarum suarum adeo sibi nos deuinxit, vt nihil in nobis vnquam passuri simus desiderari, quod ad ornamentum et decus S. V. R. pertinere cognouerimus. Cui omnia laeta et prospera ex animo optamus et precamur. Dresdae XIII Cal. Iul. LXXXI.","prev":{"citation":"Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.8","label":"CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., XVII AVGVSTVS EIDEM.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.8"},"next":{"citation":"Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.10","label":"CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., XIX AD REGEM POLONIAE STEPHANVM.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.10"},"credit":{"text":"David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Peifer_epistolae.xml","quality":"ocr"}}