{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.94","citation":"David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.94","ref":"4.94","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.94","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.94","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.94.md","author":{"name":"David Peifer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer"},"work":{"title":"Epistolae Publico Nomine Scriptae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae","urn":null},"verse":false,"words":207,"text":"Augustus profitetur, se artem callere, quae ex octo argenti vnciis tres auri puri vnciae singulis senis diebus compararentur. LItterae tuae, quas ad nos vigesimo die mensis Octobris scripsisti, nobis VIII. Id. Decemb. demum sunt redditae, ex quibus tuam erga nos obseruantiam perspeximus. Cumque artes vsibus humanis vtiles, quae Dei praepotentis beneficio singulari hominum acutorum ingenio et solertia ex naturae abditis eruuntur, mirifice amemus: fieri non potest, quin nobis studium tuum, quod offers, gratissimum sit. Agimus itaque hoc nomine gratias. Et quia ante id tempus ab industriis hominibus varia experimenta de transfundenda metallorum substantia nobis exhibita fuerunt, iam eo vsque in hoc genere peruenimus, vt ex octo argenti vnciis auri perfectissimi vncias tres singulis sex diebus comparare possimus: Quare neque arti tuae diffidimus, neque difficilem esse modum arbitramur: quo inter octiduum duae auri vnciae ex sedecim argenti semiunciis conficiuntur. Si vero nobis certam et exploratam rationem demonstrare posses, qua ex octo argenti vnciis senis diebus puri auri, quod in ignibus etiam iteratis probum spectetur et integrum, semiunciae duodecim ducerentur: vtique non abs re existimaremus, te ad nos accessere. Interea et animum tuum, quantum quidem ex litteris tuis animaduertere licet, nostri studiosum, ac promptam nobis gratificandi voluntatem benigne complectimur. Datae ex arce nostra Anneburgensi III. Id. Decemb. Ao. LXXVIII.","prev":{"citation":"Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.93","label":"CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., CII. DVCI FERRARIENSI.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.93","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.93"},"next":{"citation":"Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.95","label":"CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., CIV. Reuerendissimo Domino, amico nobis plurimum dilecto, Domino STANISLAO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.95"},"credit":{"text":"David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Peifer_epistolae.xml","quality":"ocr"}}