{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.99.4-5","citation":"David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.99.4-5","ref":"4.99.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.99.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.99.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.99.4.md","author":{"name":"David Peifer","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer"},"work":{"title":"Epistolae Publico Nomine Scriptae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae","urn":null},"verse":false,"words":181,"text":"Atque Sereniss. Hispaniarum Regem gloria et vtilitate, totiusque Christianitatis commodo atque salute recte et felicissime compositurum esse iudicamus: si et subditis priuilegia, quae habent salua ac integra praestiterit, et inquisitionis, vt vocant, ante paucos annos in Belgium introductae immanitatem compescuerit: eamque transactionem, quae publica fide et auctoritate Regia anno sexagesimo sexto mense Augusto Bruxellis inita, et ad exemplum religiosae pacis in Germania promulgatae, constituta fuit, tueatur atque conseruet: nec patiatur, in his quicquid sit, nauari eorum, quae hactenus impedimento fuerunt, quo minus pax et concordia salutaris et perpetua feliciter florere potuerint. Sic fiet, vt et Deo opt. max. suus honor; et Serenissimo Hispaniarum Regi ea libentissimis animis tribuantur, quae tam ad tuendam auctoritatem Regiam, quam ad debitam subditorum obedientiam stabiliendam pertinent. Haec autem, vti a nobis petit D. V. fideliter atque sincero erga S. V. R. studio mouentur: ita vt D. V. pro singulari prudentia et integritate sua candide et in optimam partem suggesta accipiat, maiorem in modum diligenter rogamus. Et vt D. V. optime valeat, sibique persuadeat, se a nobis diligi valde et amari. Dresdae XV. Cal. Mart. Anno LXXIX.","prev":{"citation":"Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.99.1-3","label":"4.99.1 to 4.99.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.99.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.99.1"},"next":{"citation":"Epistolae Publico Nomine Scriptae 4.100","label":"CAP. II. AD ANGLIAE REGINAM., CIX. AD HVBERTVM LANGVETVM.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.100","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/david-peifer/epistolae-publico-nomine-scriptae/4.100"},"credit":{"text":"David Peifer, Epistolae Publico Nomine Scriptae. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/cera/Peifer_epistolae.xml","quality":"ocr"}}