{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De homine 105","citation":"Descartes, De homine 105","ref":"105","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/105","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/descartes/de-homine/105","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/105.md","author":{"name":"Descartes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes"},"work":{"title":"De homine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine","urn":null},"verse":false,"words":204,"text":"Ut autem concipias motus illos similes iis, quibus nos diversis objectorum actionibus, sensus nostros afficientibus, naturaliter incitamur: velim sex diversas circumstantiarum species mecum expendas, à quibus illi dependeant. Prima est locus: unde actio provenit, quae tubulorum illorum quosdam aperit, in quos spiritus primùm ingrediuntur. Secunda consistit in efficacia, aliisque istius actionis qualitatibus. Tertia in dispositione filamentorum, quae substantiam cerebri componunt. Quarta in inaequalitate virtutis & efficacie, quam particulae spiritus habere possunt. Quinta in membrorum externorum diverso situ. Et sexta in occursu plurium actionum, quae sensum eodem tempore movent. Quod ad locum attinet, unde actio procedit: jam abunde constat; quod si, exempli gratia, objectum A, B, C, in alium sensum, quàm in visum ageret, in interiori cerebri superficie alios tubos aperiret, quam eos, qui notantur 2. 4. 6. Si verò objectum propinquius esset, aut remotius, aliove situ, respectu oculi, quàm jam existit, posset quidem eosdem tubos reserare, sed alio situ disponerentur, quàm impraesentiarum: & proinde spiritus adducerent ad alia loca, quam ad a, b, c, quo eos jam deducunt. Atque ita de caeteris. Quod attinet ad diversitatem qualitatum actionum, quae tubulos illos aperiunt: etiam illud manifestum est, eas quoque pro sua diversitate eosdem diversimodè aperire. Et cogitandum, solam hanc dissimilitudinem sufficere ad cursum spirituum in cerebro immutandum.","prev":{"citation":"De homine 104","label":"XXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/104","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/descartes/de-homine/104"},"next":{"citation":"De homine 106","label":"XXXVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/106","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/descartes/de-homine/106"},"credit":{"text":"Descartes, De homine. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_homine","quality":"ocr"}}