{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De homine 13","citation":"Descartes, De homine 13","ref":"13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/descartes/de-homine/13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/13.md","author":{"name":"Descartes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes"},"work":{"title":"De homine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine","urn":null},"verse":false,"words":201,"text":"Quia nimirum arterię, per quas eò deferuntur, in rectiori linea sunt sitae, quàm caeterae, quae ex corde promanant; atque, ut manifestum, omnia corpora, quae moventur, quantum possunt motum suum secundum lineam rectam continuare conantur. Exempli gratiâ: Ecce Cor A, & cogita cum sanguis vi prorumpit ex apertura B, nullas esse ejus partes, quae non connitantur ad C, ubi nimirum sunt cerebri ventriculi: sed quoniam via angustior est, quàm ut omnes eò deferri possint, solae validiores se eò conferunt, debilioribus à fortioribus impeditis. 10. Per transennam quoque notare licet, nullas sanguinis particulas, iis exceptis, quae cerebrum ingrediuntur, esse vel fortiores, vel vividiores iis, quae in vasa generationi dicata deferuntur. Nam, exempli gratiâ, illae quibus sufficiens vis est perveniendi ad D, sed ulterior transitus ad C propter angustiam loci negatur, revertuntur potius ad E, quam ad F, aut G. Quandoquidem via rectior eò ducit. Et consequenter, possem fortassis ostendere, quomodo ex illo humore, qui circa E congregatur, alia machina huic prorsus similis formari possit. Sed non lubet jam prolixiùs exspatiari. Illa verò sanguinis portio, quae ad cerebrum usque assurgit, non tantum nutritioni & conservationi substantiae cerebri opitulatur: sed imprimis quoque valde subtilem auram, vel potius flammam admodum agilem puramque, quam spiritus animales vocamus, ibidem generat.","prev":{"citation":"De homine 14","label":"RENATUS DES CARTES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/descartes/de-homine/14"},"next":{"citation":"De homine 15","label":"RENATUS DES CARTES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/descartes/de-homine/15"},"credit":{"text":"Descartes, De homine. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_homine","quality":"ocr"}}