{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De homine 37","citation":"Descartes, De homine 37","ref":"37","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/descartes/de-homine/37","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/37.md","author":{"name":"Descartes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes"},"work":{"title":"De homine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine","urn":null},"verse":false,"words":141,"text":"14. Filamenta verò, ex quibus medulla nervorum linguae constat, adeòque gustus Organis inserviunt, faciliùs moveri possunt iis, quae tactui in genere opitulantur: tum quia paulò dissolutiora sunt, tum etiam quia membranulae, quibus involvuntur, sunt exiliores. Cogita igitur, exempli gratiâ, diversis quatuor modis ea moveri posse à particulis salis, aquae acidae, aquae communis, & vitae: quarum omnium particularum quantitatem & figuras tibi explicui: adeoque facere illas posse, ut anima quatuor sapores omninò differentes percipiat. Quandoquidem rigidae salis particulae agitatae, & ab invicem salivae motu separatae dibzy G Goo itiz paratae linguae poros punctim & neutiquam inflexae ingrediuntur. Acidae vero aquae particulę in eosdem ex obliquo influunt, tenuissimas particulas incidendo: quę tamen in crassiores impingentes inflectuntur. Illę verò, quibus aqua communis constat, nullas linguae partes incidentes, neque etiam altiùs in poros illabentes, molliter eam solummodò allambunt. Et denique aquae vitae particulae omnium altissimè penetrant, motuque celerrimo concitantur.","prev":{"citation":"De homine 36","label":"DE HOMINE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/descartes/de-homine/36"},"next":{"citation":"De homine 38","label":"DE HOMINE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/descartes/de-homine/38"},"credit":{"text":"Descartes, De homine. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_homine","quality":"ocr"}}