{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De homine 43","citation":"Descartes, De homine 43","ref":"43","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/descartes/de-homine/43","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/43.md","author":{"name":"Descartes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes"},"work":{"title":"De homine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine","urn":null},"verse":false,"words":222,"text":"Quemadmodum asperitas lapidis tactui minus grata est, quam speculi perpoliti laevitas. Et sciendum, B repraesentare sonum octavâ acutiorem, quàm A:C quintam: D quartam: E tertiam majorem: Et F sonum etiam majorem. Et notandum, A & B, vel A. B. C, vel A. B. D vel A. B. E, aut etiam ABCE, majori harmonia convenire, quam A & F, aut A. GD, aut ADE, &c. 17. Atque hoc mihi sufficere videtur ad ostendendum, quo pacto animae, quae machinae, quam describo, insit, Musica placeat, quae regulis iisdem, quibus nostra, sit composita. Imo & quomodo ipsam longè perfectiorem reddere possit, si modo observemus suaviora non absolute sensibus esse gratiora; sed ea demùm, quae moderatiori titillatione sensus afficiunt. Quemadmodum sal & acetum linguae saepè majori oblectamento sunt, quàm aqua dulcis. Atque hinc ratio redditur, quare Musica utatur tertiis, sextis, quin etiam quandoque dissonis, non minus quam unisonis, octavis, & quintis. 18. Restat visus, qui quia magis ad scopum meum facit, paulò exactiùs explicandus. Dependet itaque & hic sensus in hac machina à duobus nervis, qui ex ingenti Capillamentorum summè mobilium numero compositi sunt, quibus actiones illas diversas secundi Elementi cerebro offerant: quae juxta id, quod supra dictum, animae, huic machinae unitae, praebeant occasionem varias colorum & luminis ideas concipiendi. Verum quandoquidem oculi structura huic negotio perutilis & necessaria est, paucis delineanda; omissis de industria superfluis illis minutiis, quas in ea curiositas Anatomicorum observat.","prev":{"citation":"De homine 42","label":"DE HOMINE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/descartes/de-homine/42"},"next":{"citation":"De homine 44","label":"DE HOMINE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/descartes/de-homine/44"},"credit":{"text":"Descartes, De homine. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_homine","quality":"ocr"}}