{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De homine 50","citation":"Descartes, De homine 50","ref":"50","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/50","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/descartes/de-homine/50","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/50.md","author":{"name":"Descartes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes"},"work":{"title":"De homine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine","urn":null},"verse":false,"words":153,"text":"Mutatio verò, quae humori crystallino accidit, efficit, ut objectorum remotiorum, aut propinquiorum imagines in oculi fundo distinctiùs. pingantur. Nam, uti dictum est libro (Dioptrices) secundo: Si, exempli gratiâ, humor LN ejus sit figurae, ut omnes radios puncti R praecisè ad punctum S dirigere possit; eadem immutata efficere nequit, ut radii puncti T, quod est propinquius, aut puncti X, quod est remotius, in illud impingant: Sed in causa erit, quod radius Tl. tendat ad K; & Tn ad G. Et è contra, quod XI fetendat versus G; Et Xn ad K. Et sic de caeteris. Ut ad distinctè repraesentandum punctum, X necesse sit, totam figuram humoris LN mutari, reddique planiorem obtusioremve. Ut verò figura notata litera i repraesentet punctum T, necesse est ut paulò convexior reddatur eâ, quae notatur literâ F. Mutatio magnitudinis, quae pupillae accidit, vires videndi Figura moderatur. Etenim lumiXVIII. ne vehementius agente, imminuitur; ne nimia radiorum in oculos illabentium copia offendatur nervus.","prev":{"citation":"De homine 49","label":"DE HOMINE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/descartes/de-homine/49"},"next":{"citation":"De homine 51","label":"DE HOMINE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/descartes/de-homine/51"},"credit":{"text":"Descartes, De homine. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_homine","quality":"ocr"}}