{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De homine 69","citation":"Descartes, De homine 69","ref":"69","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/69","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/descartes/de-homine/69","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/69.md","author":{"name":"Descartes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes"},"work":{"title":"De homine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine","urn":null},"verse":false,"words":152,"text":"Atque harum differentiarum ratione, omnes diversae complexiones, & naturales affectus, quibus afficimur, saltem quatenus non dependent à constitutione cerebri, vel peculiaribus affectibus animae, in hac machina repraesentantur. Si enim hi spiritus solito copiosiores existant, aptitudinem habebunt motus in illa machina excitandi planè similes iis, qui in nobis testantur bonitatem, liberalitatem, & amorem: similesque illis, qui indicant nos esse praeditos confidentiâ & audaciâ: si nimirum ipsorum partes sint fortiores, crassioresque. Promptitudinem vero, diligentiam & desiderium, si sint magis agitatae. Et tranquillitatem ingenii, si aequaliter moveantur. Quemadmodum è contra malignitatem, timiditatem, inconstantiam, negligentiam & inquietudinem prae se ferunt, si qualitatibus illis careant. Sciendum porrò omnes alias complexiones, sive naturales cupiditates ex his jam recensitis componi, sive ab iis dependere. Quemadmodum complexio laeta ex promptitudine & ingenii tranquillitate componitur: bonitas autem & confidentia temperamentum illud perfectiùs reddunt. Complexio tristis ex tarditate, & inquietudine constat: quam malitia & timor intendere queunt. Complexio cholerica ex promptitudine & inquietudine conflatur: quam malignitas & confidentia firmant. Atque idem de caeteris.","prev":{"citation":"De homine 68","label":"DE HOMINE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/68","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/descartes/de-homine/68"},"next":{"citation":"De homine 70","label":"DE HOMINE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/70","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/descartes/de-homine/70"},"credit":{"text":"Descartes, De homine. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_homine","quality":"ocr"}}