{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De homine 72","citation":"Descartes, De homine 72","ref":"72","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/descartes/de-homine/72","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/72.md","author":{"name":"Descartes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes"},"work":{"title":"De homine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine","urn":null},"verse":false,"words":151,"text":"Denique omnia illa, quae sanguini mutationem quandam inferre queunt, possunt quoque spiritus immutare: sed omnium maximè nervulus, qui in corde terminatur, quandoquidem distendere & constringere potest, tùm ambos introitus, per quos sanguis venarum, & aër ex pulmonibus descendunt, cùm etiam illos, per quos sanguis exhalat in arterias, mille differentias spiritibus indere potest. Haud secus quàm calor quarundam lampadum, quae chymicis sunt in usu, diversimodè temperari potest, quatenus magis minusvè aperitur modo illud orificium, per quod oleum aiiudve flammae alimentum se debet recipere, modo illud, per quod fumus elabitur. 28. Quod verò ad cerebri poros attinet; eos nobis aliter imaginari non debemus, quam per modum quorundam intervallorum, quae inter fila lintei observare licet. Totum enim cerebrum nihil aliud est, quàm textus quispiam peculiari modo concinnatus, quem hic explicare conabor. 29. Concipe igitur superficiem AA, quae respicit concavitates EE, velut plexum satis expansum, densumque textum, cancellatim reticularum. Cujus singula filamenta nihil aliud sunt, Fig. XXXI.","prev":{"citation":"De homine 71","label":"DE HOMINE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/71","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/descartes/de-homine/71"},"next":{"citation":"De homine 73","label":"DE HOMINE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/descartes/de-homine/73"},"credit":{"text":"Descartes, De homine. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_homine","quality":"ocr"}}