{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De homine 76","citation":"Descartes, De homine 76","ref":"76","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/76","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/descartes/de-homine/76","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/76.md","author":{"name":"Descartes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes"},"work":{"title":"De homine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine","urn":null},"verse":false,"words":232,"text":"Nota Nota quoque; dùm ajo spiritus egrediendo ex glandula H, tenderè in spatia concavae, sive interioris superficiei cerebri, illis directiùs opposita, non hanc mihi mentem esse, ut intelligas, eos tendere directè ad illa duo, quae ipsis è diametro sunt opposita. Certè quandoquidem cerebri substantia mollis admodum & plicabilis est, concavitates illius admodum angustae forent & fermè omnes occlusae, uti in cadaveris cerebro apparet: nisi spiritus quidam se in illas reciperent. Sed origo, ex qua illi spiritus scaturiunt, ordinariò solet tantâ eorum copiâ abundare, ut simulac ventriculos cerebri intrant, ibi viribus polleant, obstantem sibi materiam undequaque circumpositam removendi, eamque inflandi: omniaque nervorum filamenta, quae ex ea prodeunt, intendendi. Quemadmodum paulò vehementior ventus vela pandere, omnesque funes, quibus affixa sunt, tendere potest. Unde haec machina tum equidem disposita, ut omnibus spirituum actionibus pariter obediat, corpus hominis vigilantis prae se fert, Aut saltem spiritus, vim habent pellendi, adeoque expandendi quandam duntaxat cerebri partem, caeteris immotis flaccidisque: uti quoque vela flaccida remissaque observamus, cum ventus debilior est, quàm ut illa implere, planeque expandere possit. Atque machina sic disposita, corpus hominis dormientis repraesentat, & cui per insomnia diversa phantasmata occurrunt. Concipe, exempli gratia, eam esse differentiam, inter M & N, quam Fig. XXXII. inter vigilantem & dormientem, simulque somniantem observamus. Sed antequam de somno ejusque insomniis peculiariùs agam, operae pretium erit, illa omnia considerare, quae cerebro vigiliarum tempore accidunt: quomodò nimirùm formentur objectorum ideae in sede imaginationi atque sensui communi dicata: & quoFigura","prev":{"citation":"De homine 75","label":"DE HOMINE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/75","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/descartes/de-homine/75"},"next":{"citation":"De homine 77","label":"XXXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/77","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/descartes/de-homine/77"},"credit":{"text":"Descartes, De homine. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_homine","quality":"ocr"}}