{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De homine 81","citation":"Descartes, De homine 81","ref":"81","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/81","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/descartes/de-homine/81","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/81.md","author":{"name":"Descartes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes"},"work":{"title":"De homine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine","urn":null},"verse":false,"words":204,"text":"Notandum verò, me hoc loco figurae nomine non tantum illa intelligere, quae linearum determinationes, objectorumque superficies quodammodo repraesentant: sed etiam illa omnia, quae eo, quo dictum est, modo, animae occasionem exhibere possunt sentiendi motum, distantiam, magnitudinem, colores, sonos, odores, aliasque similes qualitates. Imò etiam illa, quibus anima perciperet titillationem, dolorem, famem, laetitiam, tristitiam, aliasve similes passiones. Intellectu enim facile est, tubum, verbi gratia, 2 alio modo aperiri actione, quam dixi excitare sensum coloris rubri, vel sensum titillationis: quam per illam, quam asserui inducere sensum coloris albi: vel eum, qui est doloris. Spiritusque profluentes ex puncto A, diversimodè in hunc tubum tendere, quatenus diversimodè fuerit reseratus: & sic de caeteris. Hisce verò figuris non connumerandae sunt illae, quae sensuum externorum organis, aut interiori cerebri superficiei inscribuntur. At istae duntaxat, quibus afficiuntur spiritus in superficie glandis H: ubi imaginaigitized by Gos gl. ginationis & sensus communis sedes est. Quae sumendę sunt pro ideis, id est, pro formis aut imaginibus, quas anima rationalis immediatè considerabit, postquam isti machinae unita, objectum aliquod imaginabitur aut sentiet. Notandum, me dicere; imaginabitur, aut sentiet: quanFig. XIII. doquidem ideae nomine generaliter comprehendere volo quascunque impressiones, quas spiritus egredientes ex glandula H recipiunt. Quae omnes, cum nimirum dependent ab objecti praesentia, ad sensum communem referendae.","prev":{"citation":"De homine 80","label":"XXXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/80","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/descartes/de-homine/80"},"next":{"citation":"De homine 83","label":"XXXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/83","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/descartes/de-homine/83"},"credit":{"text":"Descartes, De homine. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_homine","quality":"ocr"}}