{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De homine xi","citation":"Descartes, De homine xi","ref":"xi","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/xi","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/descartes/de-homine/xi","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/xi.md","author":{"name":"Descartes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes"},"work":{"title":"De homine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine","urn":null},"verse":false,"words":235,"text":"Quinetiam humano corpore in duas partes fortè, circa septum transversum, uno ictu, aui aut saltem acuto acinace subitò diviso, quod aliquoties à Turcis crudeliter factitatum esse variorum authoritate probat Licetus: vel potius, ne minùs nota loquar, capite à reliquo corpore humano subitò ablato, varii motus utrinque apparere solent. Hinc enim percipiuntur cordis palpitatio, arteriarum pulsus, brachiorum crurumque commotiones, manuum contractiones, extensiones, imò etiam quandoque incessus: quod & Aristot. lib. III. cap. 10. de Part. Anim. agnoscit. Illinc interea, quomodo resectum caput identidem os aperit clauditque, linguam exserit, oculos quaquaversum convertit, palpebras motat. Vnde sanè evidenter patescit, tàm multas sibique contrarias actiones ab anima, sive voluntate, antè non fuisse determinatas: adeoque illas, absente anima, non nisi à corporeo principio, spiritibus nimirum, nervis, & musculis exerceri, & à corporis dispositione determinari. Indivisibilem enim animam utramque partem divisam informare repugnat. Solummodò igitur describendus modus, quo spiritus sua natura effraenati & vagabundi, ordine tàm concinno, quem omnes in bestiis admiramur, in nervos, musculosve deriventur, ad motus tàm diversos tàm ordinatè ciendos. Ansam huic rei praebere videtur volucris Architae Tarentini columba, quae libramentis affabrè factis suspensa, & aura spiritus inclusa atque occultâ concita volavit. Vid. Gell. lib. X. cap. 12. Vt & Ioh. Regiomontani aquila lignea, quae in aëra sese recipiens, Imperatori Norimbergam tendenti viam monstravit. Et ejusdem Artificis apicula sive musca volatilis. Quin etiam Alberti Magni caput fictile, quod datâ occasione verba protulit: cujus descriptionem reddere conatur Johannes Baptista à Porta in Magia sua Naturali.","prev":{"citation":"De homine x","label":"x","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/x","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/descartes/de-homine/x"},"next":{"citation":"De homine xii","label":"xii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/xii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/descartes/de-homine/xii"},"credit":{"text":"Descartes, De homine. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_homine","quality":"ocr"}}