{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De homine xix","citation":"Descartes, De homine xix","ref":"xix","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/xix","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/descartes/de-homine/xix","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/xix.md","author":{"name":"Descartes","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes"},"work":{"title":"De homine","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine","urn":null},"verse":false,"words":183,"text":"Et Salvator noster aquas objurgâsse sive increpuisse legitur Matth. VIII. 26. Add. Rom. VIII 20. Quotiescunque igitur prosopopoeiâ quâdam, aliâve figurâ Rhetoricâ hominis propria attributa bestiis adscribuntur, id ζωοπαθῶς intelligendum est: quemadmodum poenitentia, ab hominis imbecillitate ad Deum translata, θεωπρεπῶς sumenda est. Nimirum, propter similitudinem non formalem & affectuum, sed duntaxat materialem & effectorum. Nec aliterinterpretari fas est, quod I. Cti docent, Bruta quoque esse juris perita: Vti manifestè sequitur vel ex eo, quia Bruta animantia injuriam nec pati possunt, nec inferre. Inst. lib. IV. Tit. 9. nec poenarum, nec praemiorum propriè sunt capacia. Neque etiam aliam, uti opinor, Deus nobis injungit misericordiam erga jumenta, quàm quâ hortulanus ille Euangelicus commotus fuit erga ficum: benevolentiam nimirum erga creaturas quastibet, & imprimis erga digniores: quo sensu & sepelire mortuos opus misericordiae dici videtur. Sed audiatur ipse Naturae Author optimus suorum Operum interpres: Carnem, inquit, Gen. IX. 4. cum anima sua, id est, sanguine, ne comedito. Et Lev. XVII. 14. Est enim anima omnis carnis: sanguis illi est animae vice. Et Deut. XII. 23. Solummodò retinete, ne sanguinem edatis: sanguis enim anima est, ideò animam cum carne non comedetis.","prev":{"citation":"De homine xviii","label":"xviii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/xviii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/descartes/de-homine/xviii"},"next":{"citation":"De homine xx","label":"xx","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/descartes/de-homine/xx","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/descartes/de-homine/xx"},"credit":{"text":"Descartes, De homine. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_homine","quality":"ocr"}}