{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 109","citation":"Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 109","ref":"109","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/109","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/109","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/109.md","author":{"name":"Diadochus Proclus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus"},"work":{"title":"Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria","urn":null},"verse":false,"words":301,"text":"Et est manifestum quòd huiuscemodi Angulum, posse Rectum esse non dicemus. in rectilineorum enim Angulorum diuisione Rectum accipiebamus, à recta In 10. deLinea super subiectam rectam Lineam inflexibiliter stante ipsum con- finitione. stituentes. Quapropter recto Angulo aequalis non omnino Rectus est, siquidem neque rectilineus. Intelligantur igitur duae rectae Lineae aequales a b, & bc, Angulum, qui ad b Signum est, rectum facientes, in ipsisque Semicirculi, Centro, & Interuallo descripti a eb, & b fc. Quoniam itaque Semicirculi aequales sunt, sibi inuicem congruent, & Angulus eb a aequalis est Angulo fbc. Communis apponatur reliquus, nempe ebeTotus igitur Rectus, Corniculari aequalis est, ipsi scilicet e bf, Cornicularis tamen Rectus non est. Eodem autem modo si etiam Obtusus, vel Acutus sit Angulus a bc, aequalis ipsi Cornicularis Angulus ostendetur (hoc enim est genus illud curuilineorum Angulorum, quod cum rectilineis conuenit) praeter hoc tantum, quod animad uertendum est, quòd in Recto quidem, atque in Obtuso medium Angulum, qui à Linea cb, & be Circunferentia continetur addere oportet: in Acuto verò, auferre. recta enim Linea eb, Circunferentiam bè secat: Ponantur igitur vtriusque suppositionis exemplares descriptiones. Haec itaque descripta sint. quae quidem ostendunt & quòd omnes Recti sibi inuicem aequales sunt, & quòd non omni no Recto aequalis, Rectus & ipse est. nam si neque rectilineus est, quo nam pacto rectum quis ipsum dicet? Manifestum autem est ex hac quoque Petitione, quòd Anguli Rectitudo aequalitati cognata est, quemadmodum Acumen, atque Obtusitas, inaequalitati. etenim Rectitudo quidem, atque aequalitas eiusdem sunt coordinationis (vtraque enim sub Finc existit) vt etiam similitudo: Acumen verò atque Obtusitas eiusdem cum inaequalitate sunt serici, veluti & dissimilitudo. ex Fine enim, atque Infinitate omnes productae sunt. QuaPetitio 5 Comm. Ptolemę in Lib. cu ritulus es à minoribus duorectis pro ductas con cidere In 17. pro pone primi Elem Quorand. oriectio Geminir sponsio Aristo. 1. Ethi. cap 3. ide etam u perias in i Simmias","prev":{"citation":"Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 108-2","label":"PETITIONES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/108-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/108-2"},"next":{"citation":"Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 110","label":"PETITIONES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/110","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/110"},"credit":{"text":"Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria","quality":"ocr"}}