{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 117","citation":"Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 117","ref":"117","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/117","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/117","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/117.md","author":{"name":"Diadochus Proclus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus"},"work":{"title":"Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria","urn":null},"verse":false,"words":378,"text":"Quod si Propo sitio vt plurimùm in Datum, & Quaesitum diuisa fuit, non tamen id semper fit: verùm aliquando solum Quaesitum dicit, quod oporte cognoscere, vel efficere, vt in iam dicto Problemate. non enim prae dicit quo dato oportet constituere Triangulum Aequicrus, quod ha beat vtrunque eorum, qui ad Basim sunt Angulorum, reliqui duplum sed quòd opus est hoc comparare. Et fit quidem hîc etiam ex pręcognitis propositi acceptio. etenim quid Aequicrus, & quid Aequale, vel Duplum cognoscimus (hoc autem omni cogitanti disciplinae proprium inquit Aristoteles) nihil tamen nobis subijcitur, quemad modum in alijs Problematibus, vt quando dicit, datam rectam Li neam terminatam bifariam secare. hîc enim recta Linea data est, iubemur autem ipsam bifariam diuidere. & determinatum est quid Datum quidem seorsum, quid verò Quaesitum sit. Cùm igitur vtrunque Propositio habuerit, tunc & Determinatio, & Expositio inuenitur cùm autem Datum deficit, haec quoque deficiunt. siquidem Exposi tio, atque Determinatio, Dati est. eadem enim erit cum Propositio ne. nam quid aliud dices determinans in iam dicto Problemate, nis quòd huiuscemodi Aequicrus inuenire oportet? tale autem erat Pro positio. Si igitur hoc quidem Datum, hoc verò Quaesitum Proposi tio non habuerit, Expositio quidem tacetur, eò quòd Datum, non est: Determinatio autem praetermittitur, ne eadem cum Propositione fiat. Plura autem alia quoque huiuscemodi Problemata reperies, & maximè in Arithmeticis, & in decimo libro, vt duas rectas Lineas potentia commensurabiles, Medium comprehendentes inuenire, & omnia, quae id genus sunt. Omne autem Datum quatuor his modis dari potest, vel Positione, vel Ratione, vel Magnitudine, vel Forma nam Signum quidem Positione tantùm datur, Linea autem, & alia omnibus. cum enim dicimus datum Angulum rectilineum bifariam secare, speciem Anguli quae data est dicimus, quòd scilicet rectilinea, ne ijsdem methodis curuilineum etiam bifariam secare quaeramus. Cùm verò, quòd duabus datis rectis Lineis inaequalibus, à maiore minori aequalem abscindere, Magnitudine datae sunt. Maius enim, & Minus: Finitum, & Infinitum, propriae Magnitudinis Praedicationes sunt. Cùm autem dicimus, quod si quatuor Magnitudines proportionales fuerint, permutatim quoque proportionales erunt, eadem ratio tio Demon stratio, & conclusio. Piopositio decima Quar ti Elemen torum. Quando constructio defficiat. Demonne Prio post tex. 1. Qu Deter minatio & Exposi tio defciat & quado tion Expositio atque Dete minatio Dati est. Propon Decimi Elem. Documentum. Quadru picne Datum acc pitur. & ideo Expon quoqu quadrupl citer fit Demonstra tio Gemetrica duplex i Perfectie Demonnis Conclusic Geomerr ca duplex eit.","prev":{"citation":"Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 116.6-7","label":"116.6 to 116.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/116.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/116.6"},"next":{"citation":"Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 119.1-3","label":"119.1 to 119.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/119.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/119.1"},"credit":{"text":"Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria","quality":"ocr"}}