{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 125.5-8","citation":"Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 125.5-8","ref":"125.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/125.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/125.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/125.5.md","author":{"name":"Diadochus Proclus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus"},"work":{"title":"Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria","urn":null},"verse":false,"words":320,"text":"Quoniam igitur ea quidem ipsi ad, eb verò ipsi be aequalis est, aequalis autem est ad ipsi be, ea quoque ipsi eb aequalis erit. Verùm maiores etiam sunt ipsa ab. Aequicrus igitur est Triangulum a be, quod fecisse oportuit. At porrò iussum sit Scalenum conra i 2 stituere Triangulum super data Recta ab & describantur Circuli Centris, & Interuallis, vt in prioribus: & sumatur in Circunferentia Circuli a Centrum habentis, Signum f, & protendatur recta Linea af, producaturque ad gSignum; protendatur autem recta Linca gb. Quoniam igitur a Cenirum est, af ipsi a d aequalis est. Maior igitur est à g, ipsa ad; hoc est ipsagb. Centrum autem est & ipsum b, aequalis ergo est gb ipsic b. Maior est igitur gb, ipsa ba. At ga maior est, ipsagb. Tres igitur gb, ba; a ginaequales sunt. Scalenum erge Triangulum est. Tria itaque Triangula sunt constituta. At haec quiDocumendem diuulgata sunt. Hoc verò in his pulchrum est, quòd Aequila tam. terum quidem vndequaque ęquale existens, vnico modo constituitur Aequicrus autem in duobus tantum Lateribus aequalitatem habens, dupliciter constituitur. data .n. recta Linea vel ambabus aequalibus minor est, quemadmodum nos fecimus: vel ambabus maior. Scale lpar. 2 num vero vndique inęquale existens, tripliciter constituitur. nam data recta Linea vel maxima trium est, vel minima, vel altera quidem maior, altera verò minor. & licet vtranque suppositionem vel protendenti, vel contrahenti exercere: nobis autem quę sunt exposita sufficiant. Vniuersaliter vero contemplabimur quod Problematum alia Problema tum vniuerquidem simpliciter, alia autem multipliciter, alia verò infinitis modis salis Piuisio fiunt. Vocantur autem (vt inquit Amphinomus) illa quidem, quae Amphino simpliciter construuntur, ordinata: illa autem, quae multipliciter, semus. tal cuncundumque numerum construuntur, Media: illa verò, quae infinitis modis variant, Inordinata. Quomodo igitur Simpliciter, vel mul tipliciter Problemata quidem construerentur, in iam dictis Triangugulis fit manifestum. nam Aequilaterum quidem, simpliciter: reliquorum autem duorum alterum quidem dupliciter, alterum verò tripliciter constituitur. Infinitis autem modis huiuscemodi Problemata fierent, nempe datam Rectam in tres partes proportionales dispescere.","prev":{"citation":"Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 125.1-4","label":"125.1 to 125.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/125.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/125.1"},"next":{"citation":"Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 126","label":"PROPOSITIONES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/126","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/126"},"credit":{"text":"Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria","quality":"ocr"}}