{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 152-2","citation":"Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 152-2","ref":"152-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/152-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/152-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/152-2.md","author":{"name":"Diadochus Proclus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus"},"work":{"title":"Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria","urn":null},"verse":false,"words":228,"text":"Philonis verò familiares dicunt huius nihil indigendo octauum se demonstratum ire. intelligantur enim (inquiunt) duobus Triangulis existentibus a bc, & def, duoque Latera duobus Lateribus ęqualia, & Basim be, Basi e fęqualem habentibus, Basis Basi congruens, Triangulumque abe, & Triangulum def positum in eodem quidem Plano, ne Basis declinatio duorum sit: ad alteram verò vtcunque ipsius ef rectae Lineae partem ita vt oppositi ipsorum vertices sint, viceque ipsius a be, sit hoc modo positum ipsum efg. & sit ipsi quidem de, aequalis e g: ipsi autem df, ipsa fg. Ipsa itaque fg aut in diredirectum posita erit Lineae df, aut non in directum. & si non in directum, aut iuxta internam partem Angulum ad ipsam faciet: aut iuxta externam. Sit primùm in directum posita. Quoniam igitur ęqualis est de ipsi eg, vnaque est Li nea ipsa dfg, Triangulum deg Aequicrus est, & Angulus, qui ad Signum d, Angulo, qui ad Signum gaequalis est. Si verò non indirectum iacet, intus faciat Angulum, connectaturque dg. Quoniam igitur e d, e o aequales sunt, Basisque dg, An gulus etiam ed g Angulo e gd aequalis est. Rursus quoniam aequalis estdf, ipsi fg, Basisque dg, Angulus quoque fdg, Angulo fgd aequalis est. Erat autem & Angulus edg aequalis Angulo egd. Totus igitur edf, toti fge ęqualis aequalis est, quod oportuit demonstrasse. Tertiò autem iuxta exter- Tertius. nam partem faciat Angulum ad ipsam df, ipsa fg, & connectatur extrà recta Lineadg.","prev":{"citation":"Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 151-2","label":"151","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/151-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/151-2"},"next":{"citation":"Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 153-2","label":"153","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/153-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/153-2"},"credit":{"text":"Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria","quality":"ocr"}}