{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 185","citation":"Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 185","ref":"185","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/185","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/185","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/185.md","author":{"name":"Diadochus Proclus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus"},"work":{"title":"Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria","urn":null},"verse":false,"words":308,"text":"Sit igitur hoc quoque duo Trianguli Latera reliquo esse maiora, sensui manifestum. Quomodo verò hoc fiat, dicere ad scientiam spectat. Veruntamen aduersus Epicureos haec dicta sint satis. Operaepretium est autem caetera quoque praesentis Theorematis Demonstrationes enarrare, quascunque Heronis, Porphyrijque familiares recta Linea minimè producta descripsere, quod Elementorum institutor fecit. Sit Triangulum a bc, oportet itaque Latera ab, ac Latere be maiora ostendere. Secetur bifariam An gulus qui ad a Signum est per rectam Li neam ae. Quoniam itaque Trianguli ab e, Angulus a ec externus est, maior est Angulo bae. Verùm Angulus ba e Angulo è a c aequalis positus fuit. Angu lus igitur a ec maior est Angulo eac. Quapropter Latus quoque ac, Latere ce majus est. Eadem sanè ratione Latus etiam ab majus est Latere be. Trianguli enim aec, Angulus a e b externus est, maior. que Angulo cae, hoc est Angulo e ab. Quapropter Latus quoque ab, Latere b e majus est. Latera ergo ab, ac toto Latere be maiora sunt. Simi liter de alijs etiam Lateribus ostendemus. Sit rursus Triangulum a b c Si itaquam aequilaterum est Triangulum a be proculdubio duo Latera reliquo sunt maiora. Tribus .n. aequalibus existentibus, duo quaelibet reliqui dupla sunt. Si autem aequicrus, aut minorem vtroque aequalium Basim habet, aut maiorem. Si itaque minor quidem Basis est, duo rursus reliquo maiora sunt. Si autem maior Basis, sit ipsa be maior, abscindaturque alterutri illorum ęqualis, quę sit be, & connectatur ae. Quoniam igitur Trianguli a eb, Angulus a ec externus est maior est Angulo ba e. eadem sanè ratione Angulus etiam a eb, Angulo ca e maior est. Anguli igitur, qui sunt circa e Signum, toto qui est ad Signum a maiores sunt, quorum be a aequalis est ipsi b a e, siquidem dem a b, etiam ipsi b e ęquale est. reliquus igitur a e C reliquo cae maior est.","prev":{"citation":"Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 184","label":"LUSUIC","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/184","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/184"},"next":{"citation":"Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 186","label":"LUSUIC","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/186","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/186"},"credit":{"text":"Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria","quality":"ocr"}}