{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 210","citation":"Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 210","ref":"210","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/210","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/210","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/210.md","author":{"name":"Diadochus Proclus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus"},"work":{"title":"Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria","urn":null},"verse":false,"words":338,"text":"His igitur Triangulis vnum quidem est Latus commune, vnusque Angulus vni Angulo aequalis, reliqua verò omnia inaequalia sunt. Vnum autem Latus, & duos Angulos accipere licet, cęteraque ęqualia ostendere, & hoc facit per prę sens Theorema. Vnum verò Latus, & tres Angulos ęquales iterum supponere superuacaneum est. Siquidem duobus etiam solis aequalibus existentibus, reliquorum aequalitas ostensa fuit. Rursus vnum Angulum, duoque Latera aequalia accipiens, reliqua aequalia in quarto Theore mate demonstrauit. Vnum autem Angulum, & Tria Latera aequalia accipere superuacuum est. duo nanque tantùm ęqualia assumpta, caeterorum aequalitatem concluserunt. Quinetiam duo Latera, duos que Angulos aequales suscipere: vel duo Latera, & tres Angulos ae quales: vel duos Angulos, & tria Latera: vel tres Angulos, & tria Latera, haec omnia superuacanea sunt. quae .n.pauciores consequuntur suppositiones, omnino plures etiam comitantur, dummodo cum datis conditionibus suppositiones accipiantur. Tres ergo suppositiones Demonstratione egentes sunt nobis ortae, quae quidem sola tria Latera suscipit: quaeque vnum Latus, & duos Angulos, quam nunc Geometra proponit: huicque opposita. Et propterea hęc sola tria Theoremata de aequalitate Triangulorum habemus, quae in Lateribus, Angulisque versatur. Quandoquidem caeterae omnes suppositiones ad Quaesitum ostendendum aut inualidae sunt, aut validae quidem, sed superuacaneae, eò quòd per pauciores suppositiones eadem suapte natura comparata sunt. Quemadmodum igitur quando duo Latera duobus Lateribus aequalia suscipiebat, vnoque Angulo vnum Angulum aequalem, non equidem quemlibet Angulum accipiebat, sed (vt ab ipso propositum fuit) ab aequalibus rectis Lineis contentum, eodem modo duos etiam Angulos duobus aequales assumens, vnumque Latus vni Lateri, hoc non quodlibet assumit, verùm aut ęquis Angulis adiacens, aut sub vno ęqualium Angulorum subtendens. neque enim in quarto Angulus quilibet aequalis sumptus, neque quoduis in praesenti Theoremare Latus, reliqua aequalia ostendere potest. Dico autem, exempli gratia, existente Triangulo aequilatero a be, diuidatur Latus be in partes inaequales per Lineam a d. Fiuntigitur duo Triangula duo Latera ab, ad duobus Lateribus a C, a d aequalia habentia, vnumque Angulum, qui ad b Signum vni Angulo, qui ad C Signum aequalem, verùm non etiam reliqua Latera aequalia sunt, vtputà Latus bd, Lateri de. inaequalia enim sunt. At neque etiam reliqui Anguli aequales sunt.","prev":{"citation":"Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 209","label":"SEQVVNTVR PROCLI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/209","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/209"},"next":{"citation":"Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 211","label":"SEQVVNTVR PROCLI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/211","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/211"},"credit":{"text":"Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria","quality":"ocr"}}