{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 240","citation":"Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 240","ref":"240","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/240","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/240","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/240.md","author":{"name":"Diadochus Proclus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus"},"work":{"title":"Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria","urn":null},"verse":false,"words":309,"text":"Spatium tamen Spatio minus. ipso nanque be sd minus est. Angulorum igitur inaequalitas Aream imminuit, Longitudinis autem accretio quantum illa abstulit, tantum adijciens, Spatiorum aequalitatem seruauit. Terminus autem accretionis Longitudinis, ipse Parallelarum Linearum Locus est. nam rectangulis quidem ambobus Parallelogrammis existentibus, & aequalem Ambitum habentibus Quadrangulum Parte altera longiori majus esse ostenditur: aequilateris verò ambobus existentibus, & ęqualem habentibus Ambitum, quod est rectangulum majus esse ostenditur eo, quod rectangulum non est. Angulorum nanque rectitudo, & Laterum aequalitas omnem habet vim ad augenda Spatia. Vnde sanè Quadrangulum quidem ijs omnibus, quae equalem Ambitum habent majus esse videtur: Rhon boides verò, cunctis minus. At haec quidem aliàs ostendemus. magis enim Suppositionibus secundi Libri conueniunt. Quò ad praesens autem Theorema sciendum est quòd Parallelogramma aequalia di cens, Spatia dicit, & non Latera. in praesentia siquidem de Areis sermo est: & quòd nunc primùm in huiusce Teorematis Demonstratione Trapeziorum mentionem fecit. ex quo manifestum etiam fit, quòd non ab re in Suppositionibus hoc quoque quid nam sit edocuit, quòd nempe Quadrilaterum quidem genere, non autem Parallelogrammum: quod enim quę ex opposito sunt Latera, & Angulos non habet aequalia, è Parallelogrammorum excidit ordine. Elementorum itaque institutor cùm difficiliorem Casum elegisset, Pro positum demonstrauit. Siquis autem dicat, sint Parallelogramma ac bd, & bdee super eadem Basi db, ita vt Latus ed sit Dimetiens Parallelogrammi, ab, ostendemus quòd exT hor Loco aequalia sunt. Tiangulum enim be d, vtriusque dimidium est. quoniam ipsius quidem ab, Dimetiens est Latuscd: ipsius verò de, Latus eb. Dimetientes autem Parallelogranma bifariam secant. Parallelogranmum ergo a b aequale est Parallelo grammode. Rursus siquis supponat Latus ac ipsius a b Parallelogrammi secari à Latere de, sicque iacere Parallelogramma quemadmodum ipsa adbe, b def, ostendemus quòd haec etiam ęqualia sunt. cùm enim Latus a e Latericf aequale sit, vtrunque enim cùm ex opposito ia ceat, aequale est Lateri db. Auferatur communis ce recta Linea. Aequalis est igitur ac, ipsi e f.","prev":{"citation":"Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 239","label":"TERTIA PARS PRIMI ELEMENTORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/239","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/239"},"next":{"citation":"Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 241","label":"TERTIA PARS PRIMI ELEMENTORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/241","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/241"},"credit":{"text":"Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria","quality":"ocr"}}