{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 259","citation":"Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 259","ref":"259","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/259","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/259","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/259.md","author":{"name":"Diadochus Proclus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus"},"work":{"title":"Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria","urn":null},"verse":false,"words":273,"text":"Aut inconueniens quoque non est quòd omnia illa verba, quae incipiunt ibi THęc quidem) vsque ad illa T eundum nobis est) sint totius digressionis epilogus, secundaque imperfectio sic se habeatt eundum nobis est hoc prius obiter adnotato, quòd ex praesenti potissimùm Propositione apparet tertiae primi Elementorum partis Propositum, communis nempe Triangulorum, Parallelogrammorumque contemplatio & similia. Verumenimue ro vtcunque se habeat studiosis iudicandum relinquo, quos equidem hortari non cessabo vt mecum quęrere non desistant quousque omnes Procli commentarij perfecti, integrique reperiantur, ne tanta, quae in eis est doctrina percat. Haec quidem amice Lector à me dicenda censui partim vt ea tibi verba ostenderem, quę in quodam exemplari graeco ad huius commentarij finem adiecta mihi videntur, ne si aliquando integrum, vel aliter se habere commentarium reperias, ea me addidisse existimes: partim etiam vt quae in ipso desiderantur paucis recenserem, de quibus alibi nobis erit accuratius pertractandum. At de his haec sufficiant. Dato Triangulo aequale Parallelogrammum constituere in dato Angulo rectilineo. COmmentarius Procli in hanc Propositionem, qui esset in ordine sextusdecimus desideratur in omnibus, quae legimus exemplaribus essetque nostrum eam commentario illustrare, vt Euclidis ordo, atque doctrina quemadmodum in caeteris alijs Propositionibus, ita etiam in hac elucesceret. Sed quoniam propositum in praesentia nobis est Proclum solum absque alijs expositionibus emittere, satius erit huiusce Problematis interpretationem aliàs vnà cum reliquis in Proclum nostris expositionibus edere. Nunc verò satis sit adnotas se quòd deest Procli totus sextusdecimus commentarius, vt vnusquisque discendi cupidus, eum inuestigare conetur. atque haec de his. Altius autem rur sus exordium sumendo perscrutemur defectum sequentis septimidecimi commentarij, cuius initio caremus. Videamus igitur quae in eo reperiantur, vt de ijs etiam, quae desiderantur sententiam afferre po fimus.","prev":{"citation":"Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 258","label":"FRANCISCI BAROCII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/258","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/258"},"next":{"citation":"Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 260","label":"FRANCISCI BAROCII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/260","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/260"},"credit":{"text":"Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria","quality":"ocr"}}