{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 265","citation":"Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 265","ref":"265","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/265","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/265","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/265.md","author":{"name":"Diadochus Proclus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus"},"work":{"title":"Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria","urn":null},"verse":false,"words":347,"text":"Quinetiam manifestum est, quòd rectam Lineam finitam esse oportet. ad infinitam siquidem hoc fieri non potest. Simul igitur cùm dixisset ad datam rectam Lineam applicare, indicauit quòd etiam necessarium est rectam Lineam finitam esse. Vtitur autem in Constructionem praesentis Problematis Constitutione Parallelogrammi, quod dato Triangulo sit aequale. non est enim idem Applicatio, Constitutio, vti diximus. verùm haec quidem totum constituit Spatium tum ipsum, tum Latera cuncta: illa verò, cùm vnum Latus datum habeat, ad hoc constituit ipsum Spatium, quippe quae neque deficit iuxta hanc extensionem, neque ex cedit, sed vno hoc vtitur Latere, quod Aream comprehendit. Qua igitur (fortasse dicas) de causa cùm quidem Triangula Triangulis aequalia ostendebat, Theorematibus vtebatur: cùm verò Triangula Parallelogrammis, Problematibus? Quoniam (dicemus) aequa litas eorum, quae eiusdem sunt speciei sponte naturae proueniens est considerationeque sola indiget: eorum autem, quae dissimilis speciei sunt, propter eam, quae iuxta speciem fit mutationem, ortu, machinationeque aequalitas indiget, quippe cùm per sese inuentu difficilis sit. Dato Rectilineo aequale Parallelogrammum constitaere indato Angulo rectilinco. LimVA DVobus Problematibus, in quibus tum Constitutionem, tum Applicationem aequalium dato Triangulo Parallelogrammorum inueniebat, hoc vniuersalius est. siue enim Triangulum, siue Quadrangulum, siue omnino quoddam aliud Quadrilaterum datum fuerit per hoc Theorema aequale ipsi Parallelogrammum constituemus. nam omne Rectilineum (vt prius etiam diximus) per se in Triangula dissoluitur & viam inueniendae Triangulotum multitudinis tradidimus. Cùm itaque datum Rectangulum in Triangula resolQuo diffe rat Appli catio a Con stitutione. Finis Documenti. Dub. Sol. Fropo45. Probl. 13. Hoc Problema vn uersalis est Problemi te, & vlt ma Propon ne secundi libri Superius i com. 6. Demo p blemaris. E remplum in Figura decem Late rum Vide Ar chimedem & Eutoci in lib. d Circuli di mensione. Epilogus Pronb. Probl. 14. Com Optima f ctilineorum ęquilateru triangulum ee Quadran gulum san ibus onus e ad constitutionem quaeruor mi dinarum F gurarum idem in lit 9 & aliis in locis. resoluerimus, & vni quidem ipsorum aequale Parallelogrammum constituerimus, reliquis verò ad datam rectam Lineam aequalia Parallelogramma applicauerimus accipientes illam, ad quam fecimus primam Applicationem habebimus Parallelogrammum, quod ex his Parallelogrammis constat, aequale Rectilineo, quod ex illis constabat Triangulis, quodque iussum est factum erit.","prev":{"citation":"Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 264","label":"FRANCISCI BAROCII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/264","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/264"},"next":{"citation":"Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 268","label":"FRANCISCI BAROCII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/268","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/268"},"credit":{"text":"Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria","quality":"ocr"}}