{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 27","citation":"Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 27","ref":"27","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/27","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/27.md","author":{"name":"Diadochus Proclus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus"},"work":{"title":"Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria","urn":null},"verse":false,"words":206,"text":"Et omne, quod informat, eam, quae formae est expers cognitionem perturbat, atque offendit. Et omne perturbationibus obnoxium, eius, quę nullis affectibus lęditur actionis est impedimentum. Cùm igitur haec à cogitatione amouerimus: tunc eas, quae in ipsa sunt rationes per ipsam met cogitationem cognoscere possumus: & actu scientes esse: & essentialem cognitionem depromere. Dum autem vincti, captiuique sumus: & animae oculo conniuentes: nullc modo conuenientem nobis perfectionem assequi poterimus. Haec itaque Mathesis est, siue disciplina, quae aeternarum in anima rationum reminiscentia est. Mathematicaque (hoc est disciplinatiua scientia, vt sic exponam) propter hanc ea cognitio potissimùm nuncupatur, qua nobis ad earum rationum reminiscentiam maximè confert. Et opus igitur atque officium huiusce scientiae, quale porrò sit à nomine fit manife stum. Id nempe, quod insitam mouet cognitionem, & exuscitat intel ligentiam, & purgat cogitationem, & promit formas, quę nobis secundum essentiam insunt, & aufert obliuionem, atque ignorantiam, quae nobis ab ortu nostro innatae sunt, et soluit vincula, quę ab irrationabilitate pro ueniunt: ad Dei planè similitudinem huius scientiae praesidis, qui in telligentia munera manifestat, & cuncta diuinis rationibus complet, & animas ad mentem erigit, ac veluti è profundo exuscitat sopore, & in quisitione ad scipsas conuertit, & obsterricatione quadam perficit, puręque mentis inuentione ad vitam beatam deducit. Cui sanè nos quoque praesens opus dicantes, de Mathematica scientia contemplationem perscribemus. Γιύ","prev":{"citation":"Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 26-2","label":"Cap. XV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/26-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/26-2"},"next":{"citation":"Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 27-2","label":"PRIMI LIBRI FINIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/27-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/27-2"},"credit":{"text":"Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria","quality":"ocr"}}