{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 3","citation":"Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 3","ref":"3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/3.md","author":{"name":"Diadochus Proclus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus"},"work":{"title":"Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria","urn":null},"verse":false,"words":356,"text":"Mathematica autem, ex Fine quidem, & Infinitate orta sunt, non tamen ex primis tantùm nec ex intellectilibus, occultisque principijs: verùm etiam ex ijs, quę ab illis ad secundum ordinem progressa sunt, mediosque eorum, qua sunt ornatus, & varietatem, quae in ipsis reperitur inuicem producere sufficiunt. Vnde sanè in his quoque rationes in infinitum quidem progrediuntur, cohibentur verò ab ea, quę Finis est causa. Numerus enim ab Vnitate exorsus incessabilem recipit accretionem, semper autem qui acceptus est, finitus est. Magnitudinum quoque diuisio in infinitum abit, omnia tamen quae diuiduntur terminata sunt, totiusque parriculae actu finitae existunt. Atque adeò Infinitudine quidem non exi stente, omnes Magnitudines commensurabiles essent, nullaque reperiretur, quę aut verbis explicari, aut ratione comprehendi non posset (quibus sanè ea, quę in Geometria tractantur, ab ijs, quę in Arithme tica differre videntur) & Numeri vberem Vnitatis vim ostendere minimè possent, neque omnes eorum, quę sunt rationes in seipsis compl cterentur, Multiplices videlicet, vel Superparticulares. omnis enim Numerus immutat rationem, in vnitatem, & eam quę ante ipsam rationem facta est respicicens, diligenterque exquirens. Finc verò ablato, commensurabilitas, communicatioque rationum, & formarum vna, eademque semper essentia, & aequalitas, & quęcunque ad meliorem co ordinationem spectant, nunquam in Mathematicis praeceptionibus apparerent: neque vllae horum essent scientiae: nec firmae, ac certae comprehensiones. Quemadmodum igitur omnibus alijs eorum quae sunt generibus, ita etiam Mathematicis, ambobus hisce princi pijs opus est. Postrema verò, quęque in materia feruntur, ab ipsaque natura conformantur omnino ex sui natura ambobus frui manifeste videntur. Infinito quidem quò ad subiectam sibi formarum sedem: Fi ne verò, quò ad rationes, & figuras, & formas. Verùm quòd eadem Mathematicarum quoque Essentiarum praeexistunt principia, quę & eorum omnium, quae sunt, manifestum est. Quęnam sint communia Mathematicarum Essentiarum III. Cap. Theoremata. QVemadmodum autem communia ipsarum principia, & per omnia Mathematica genera permeantia contemplati sumus, eodem sanè modo Quo Mathematica gna ex his orta sint principiis. Arguit si cundo hypothetico rum modo quòd Finis, & Infinitum Ma thematica rum Essetia rum principia sint. f eum qui ate ipsum est respici ent, Quo Materialia ge nera hir duobus pri cipiis fruantur. Epilogus. Diuina sci entia. Commune Mathem. ticę consi deratiòt Socrates! 8. de Rej ide infer i cap. 8. & in com. 13. libri 2. Conclusio Conclusio","prev":{"citation":"Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 2","label":"COMMENTARIORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/2"},"next":{"citation":"Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 5","label":"COMMENTARIORVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/5"},"credit":{"text":"Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria","quality":"ocr"}}