{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 40","citation":"Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 40","ref":"40","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/40","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/40.md","author":{"name":"Diadochus Proclus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus"},"work":{"title":"Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria","urn":null},"verse":false,"words":318,"text":"na, admirandę diligentię, peritęque cuiusdam considerationis plena. Talis enim est eius Perspectiua, & Specularia. Tales etiam, quae ac Musicam capessendam conducunt Elementares institutiones. Itemque de Diuisionibus liber. Praecipuè verò circa Geometricam Elementorum institutionem eum quispiam admirabitur, propter ordinem, & electionem eorum, quę per Elementa distribuit Theorematum, atque Problematum. Etenim non ea assumpsit omnia, quę poterat dicere, sed ea duntaxat, quae Elementari tradere potuit ordine Adhuc autem omnis generis syllogismorum modos, alios quidem à causis fidem suscipientes, alios verò à certis notis profectos: omnes autem inuincibiles, & certos, ad scientiamque accommodatos. Praeter hos autem cunctas Dialecticas vias, Diuidentem quidem, in formarum inuentionibus: Definientem verò, in essentialibus rationibus: Demonstrantem autem, in his, quae à principijs ad quaesita fiunt progressionibus: Resoluentem verò, in his, quae fiunt à quaesitis ad principia reuersionibus. Quinetiam varias conuersionum species, tum earum, quae simpliciores, tum etiam earum, quae compositiores sunt, in hac tractatione commode est intueri. Et quae quidem tota totis conuerti possunt: quae verò, tota partibus, & contrà: quae autem vt partes partibus. Adhuc autem dicimus inuentionum continuationem, dispositionem, atque ordinem pręcedentium, & sequentium, vim; qua singula tradit, vel etiam quodcunque addens, vel auferens, haud fallitur à scientia elapsus, ad contrariumque mendacium, & ignorantiam deductus. Quoniam autem multa imaginamur tanquam quę veritati adhęrent, quęque parientibus scientiam principijs sunt consequentia, quae tamen tendunt in eum, qui ex principijs fluit errorem, rudioresque decipiunt, horum quoque perspicacis prudentiae Methodos tradidit. Quas habentes, exercere quidem poterimus ad fallaciarum inuentionem eos, qui hanc inspectionem aggrediuntur, ab omnique deceptione permanere immunes. Atque hoc sanè volumen, per quod hanc infert nobis pręparationem (πσυνδαρίων hoc est Mendaciorum, siue Fallaciarum inscripsit. Quippe qui modos ipsarum varios ordinatim enumerauit, atque in vno quoque cogitationem nostram varijs exercuit theorematibus. Et mendacio verum comparauit, experientiaeque ipsi, deceptionis redargutionem coaptauit. Hic itaque liber purgandi, exercendique vim habet. Elementaris verò ipsius peritae Geometriearum rerum contemplationis institutio, inuincibilem, perfectamque habet enarrationem. Quod nam sit Geometrię Propositum. Cap. VI. QVod igitur huius tractationis Propositum sit, fortasse sciscitabitur","prev":{"citation":"Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 39","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/39"},"next":{"citation":"Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 41","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/41"},"credit":{"text":"Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria","quality":"ocr"}}