{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 47","citation":"Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 47","ref":"47","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/47","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/47.md","author":{"name":"Diadochus Proclus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus"},"work":{"title":"Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria","urn":null},"verse":false,"words":300,"text":"Atque omnia quaecunque id genus sunt, in Problematum veniunt ordinem. Sectatores autem Zenodoti, qui Oenopidis qui dem doctrinae fuit familiaris, Andronis verò discipulus, Theorema à Problemate distinguebant, quatenus Theorema quidem quaerit quid sit symptoma, quod de ea, quae in ipso est materia praedicatur Problema autem quo existente, quid sit. Vnde Posidonij sectatores Theorema quidem Propositionem definierunt, perquam quaeritur sit nec ne: Problema verò, Propositionem, in qua quaeritur quid est vel quale quid est. Et illam quidem, contemplantem Propositionen enuntiando formare nos oportere dicebant, vt omne Triangulum duo habet Latera reliquo maiora, omnisque Aequicruris aequales sunt, qui ad Basim sunt Anguli: Hanc verò, problematicam, ve luti quaerentes sit ne super hance rectam Lineam Triangulum constituere. Differe enim (dicebant ipsi) absolutè quidem, atque indefinitè quaerere sit ne ab hocce Signo huicce rectae Lineę rectam Lineam ad Angulos rectos crigere, & quae nam sit ipsa Perpendicularis inspicere. Cęterùm quòd quidem nonnulla sit inter Problema, & Theorema differentia, ex his, quae iam diximus manifestum est. Quòd autem Euclidis quoque Elementaris institutio habet partim quidem Problemara, partim verò Theoremata, hoc ex singulis manifestum fiet. Siquidem ipse quoque in fine eorum, quae demonstrantur adie cit, interdum quidem T quod ostendendum erat) interdum verò I quod faciendum eratYvt haec quidem particula ( quod faciendum erat) Problematum, illa verò! quod ostendendum erat) Theorematum sit designatrix. Licet enim (vti diximus) in Problematibus etiam Demonstratio sit, veruntamen quandoque quidem Demonstratio quoque generationis gratia, nam vt ostendamus quòd id, quoc iussum erat, factum est, Demonstrationem assumimus: quandoque verò, ipsa per se se digna est, siquidem Quaesiti naturam in medium afferre potest. Inuenies autem Euclidem interdum quidem Theore mata Problematibus contexentem, ipsisque alternatim vtentem, vi in primo libro: Interdum verò alteris abundantem. Nam quartus quidem liber totus Problematum est, quintus verò, Theorematum Totidem de his etiam à nobis dicta sint. Quod sit primi libri Propositum.","prev":{"citation":"Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 46","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/46"},"next":{"citation":"Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 47-2","label":"Cap. VIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/47-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/47-2"},"credit":{"text":"Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria","quality":"ocr"}}