{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 52","citation":"Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 52","ref":"52","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/52","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/52","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/52.md","author":{"name":"Diadochus Proclus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus"},"work":{"title":"Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria","urn":null},"verse":false,"words":346,"text":"Verum enim vero, quonam pacto cunctis in Mente, atque in Anima impartibiliter, & sine vlla dimensione existentibus, in materia alia quidem praecipuè, alia verò propter eius naturam partita sunt? An etiam formis immaterialibus ordo quidam est, vt quaedam primum & quędam medium, & quędam vltimum sortitę sint locum: & formarum aliae quidem magis vniformes sunt, aliae verò, magis multi plicantur: & aliae quidem aggregatas suas habent potentias, aliae verò in Interuallum tendentes: & aliae quidem Fini vicinae sunt, aliae autem Infinitati? Etsi enim hisce duobus principijs omnes partici pant, veruntamen alię quidem ab vno, aliae verò ab altero ortae sunt, eiusque magis participes fiunt. Signum itaque ibi prorsus est impartibile, siquidem iuxta quoque Finem subsistit. Habet autem vim infinitam latenter, qua etiam omnia producit Interualla. Progressusque omnium Interuallorum infinitam eius explicat vim. Corpus autem, & Corporis ratio infinitę naturae magis est particeps. Quapropter ex eorum quoque numero est, quae aliunde terminantur, iuxtaque omnes dimensiones in infinitum diuiduntur. Quę verò inter haec media sunt, secundum Extremorum distantiam, aut ex eorum sunt numero, quę Fine abundant: aut ex eorum, quae Infinitate affluunt. Quocirca & terminant, & terminantur. Siquidem quatenus ex Finc constant, alia terminare possunt, quatenus autem Infinitate participant, indigent vt ab alijs terminentur. Cùm ergo Signum quoque Terminus sit, in participatione propriam conseruat potentiam. Cùm autem Infinitatem latenter habeat, & vbique ijs, quae ab ipso terminantur adesse cogatur, infinitè in ipsis est. Et quoniam Infinitum ibi vis quaedam erat, ea, quae Interuallis distant producere potens, vi in ijs, quae participant adfuit. Infinitas nanque in illis quidem (intellectilibus inquam) primaria fuit causa, & ferax vniuersorum vis. In materialibus verò, imperfecta, & vi tantùm omnia existens. Vtque paucis rem complectar, formae, quae propter simplicitatem, atque impartibilitatem in principijs superiorem tenent locum, in participationibus seruant quidem (vt natura eis comparatum est) suam proprietatem, deteriores tamen compositioribus factę rationibus. Materia nanque, harum clarius potest fieri particeps, ad hasque potius quàm ad simplicissimas eorum, quae sunt causas suscipiendas praeparari. Qua propter seDigressiStoicorum opinio, in siusque oppugnatio. Cetra quid faciant Axes Poli. Pla. in de Rep Pythago rei qua d causa Po lum Rhe Sigillum a pellabat Cur cen trum Ioui carcerem Dii Polo rum.","prev":{"citation":"Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 51","label":"INCIPIT TEXTVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/51","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/51"},"next":{"citation":"Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 52-2","label":"INCIPIT TEXTVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/52-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/52-2"},"credit":{"text":"Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria","quality":"ocr"}}