{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 62","citation":"Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 62","ref":"62","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/62","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/62.md","author":{"name":"Diadochus Proclus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus"},"work":{"title":"Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria","urn":null},"verse":false,"words":416,"text":"Finis Digressioni. Ponderat definitionem Eucl dis dem Extremorum maneat, alterum verò moueatur, Circulum proculdubio describet, eius autem Centrum, manens rectae Lineę Extremum erit. An id, quod Circulum describit, Signum est, quod circa manens fertur, non recta Linea? distantiam enim duntaxat ipsa determinat, Circularem verò Lineam Signum constituit dum circulariter mouetur De his autem satis. Verum enimuero Circunferentia quidem Fini proxima esse videtur, & eandem ad alias Lineas habere rationem, qua Finis ad omnia ea, quae sunt. finita si quidem est, solaque ex simplicibus Figuram perficit. Recta Linea verò, Infinitati. in infinitum enim producta nequaquam cessat, & quemadmodum ex Fine, & Infinito reliqua omnia producta sunt: eodem modo ex Circulari, & Recto omne mistum Linearum genus constitutum est, tum Planarum, tum earum quae in Solidis consistunt corporibus. Et propter hanc causam Anima quoque Rectum, & Circulare secundum essentiam in se pręassum psit, vt omnem, quae in Mundo est Infiniti coordinationem, omnemque Finis moderetur naturam. Recto quidem progressum, Cir culari verò regressum ipsorum constituens. atque illo quidem in mul titudinem ipsa producens, hoc verò cuncta in vnum colligens. & non solùm Anima, verumetiam ille, qui Animam produxit, hasque potentias ipsi tradidit, vtrasque primarias in sese habet causas. cùm enim omnium eorum, quae sunt, principium, Media, finesque praeassumpsisset, rectas Lineas terminat secundum naturam circumiens, inquit Plato. ad omnia nanque prouidis progreditur actionibus, ad seseque re uersus est, manens in suo quodammodo more, ait Timaeus. Nota autem est Linea recta quidem, indeclina bilis, & imperuertibilis, & immaculatae, & indeficientis, & omnipotentis, omnibusque assistentis proui dentiae. Circunferentia verò, atque Circuitio, eius, quae in sese coit actionis, quaeque ad se se conuertitur, & iuxta vnum intelligentem terminum omnibus dominatur. Cùm itaque duo hęc principia Rectum scilicet, & Circulare rerum omnium Opifex in seipso pręposuisset, duas à se se produxit Vnitates. vnam quidem iuxta Circulare agentem, intelligentiumque essentiarum effectricem: alteram verò iuxta Rectum, sensilibusque ortum praebentem. Quoniam autem Anima medium inter intelligentia, sensiliaque sortitur locum, quatenus quidem intelligenti cohaeret naturae, iuxta Circulum agit: quatenus verò sensilibus praeest, iuxta Rectum prouidet. Tot etiam de harum Formarum ad ea, quae sunt similitudine, dicta sufficiant. At rectè Lineae definitionem Euclides quidem hanc tradidit, quam posuimus: per quam ostendit solam rectam Lineam ei, quod inter sua situm est Signa aequale occupare spatium. quanta.n.est alterius Signorum ab al tero distantia, tanta est rectę, quae ab ipsis terminatur Lineę magnitu do. Atque hoc est ex aequali inter sua collocari Signa. Quod si in Circunferentia, vel etiam in alia quadam Linea duo Signa sumpseris, quod inter haec includitur Lineae spatium, ipsorum distantiam superat: omnisque Linea praeter rectam hoc pati videtur.","prev":{"citation":"Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 61","label":"INCIPIT TEXTVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/61"},"next":{"citation":"Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 63","label":"INCIPIT TEXTVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/63"},"credit":{"text":"Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria","quality":"ocr"}}