{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 65.1-4","citation":"Diadochus Proclus, Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 65.1-4","ref":"65.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/65.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/65.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/65.1.md","author":{"name":"Diadochus Proclus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus"},"work":{"title":"Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria","urn":null},"verse":false,"words":328,"text":"simplicis aliam quidem Figuram facere, vt Circularem: aliam verò indefinitam esse, vt Rectam. Mistę autem aliam quidem in Planis, aliam verò in Solidis esse. Et eius, quae in Planis est, aliam quidem in se se coincidere, vt quae Figuram refert Haederae, quae Cissoides vocitatur: aliam verò in infinitum produci, vtputa Helicem. Eius autem, quae in Solidis est, aliam quidem in Solidorum sectionibus excogitari: aliam verò circa Solida ipsa consistere. nam Helicem quidem, quae circa Sphaeram aut Conum describitur, circa Solida consistere: Conicas verò, vel Spiricas sectiones à tali Solidorum gigni sectione. Istas autem sectiones alias quidem à Menęchmo, Conicas scilicet, excogitatas fuisse, quod etiam Eratosthenes referens ait. Neque Maenechmos in Cono secare Ternarios. Alias verò à Perseo, qui Epigramma quoque in earum inuentione composuit, dicens. Tres Lineas in quinque sectionibus spiricas cùm inuenisset Perseus, harum causa Dijs sacrificauit. Quae quidem tres Conorum sectiones sunt, Parabole, Hyperbole, atque Ellipsis. Spiricarum autem sectionum alia quidem implicata, inuolutaque est, equinę similis Pedicae: alia autem in Medio dilatatur, ex vtraque verò parte deficit: alia verò oblonga existens medium quidem spatium minus habet, ad vtranque autem partem dilatatur. Caeterarum autem mistionum multitudo infinita est. Solidarum nanque Figurarum innumera est multitudo, multiformesque ipsarum constituuntur sectiones. non .n. recta Linea dum circulariter mouetur quandam determinatam facit Superficiem, neque etiam Conicę, nec Conchoides Lineae, neque Circunferentiae ipsae. Multifariè igitur si secentur haec Solida, varias Linearum ostendunt species. Earum demum, quae circa Solida consistunt Linearum, aliae quidem similium partium sunt, vt quae circa Cylindrum sunt Helices: aliae verò dissimilium partium, quemadmodum cęterae omnes. Ex his itaque diuisionibus colligitur quòd tres Solae sunt Lineae partium similium, Recta nempe, Circularis, & Helix Cylindrica. duae quidem in Plano simplices, vna verò mista circa Solidum. Idque euidenter Geminus demonstrat, cùm insuper demonstrasset, quòd si ad similium partium Lineam ab vno Signo, duae rectae protractae fuerint Lineae aequos in ipsa Angulos facientes, aequales sunt. Ex eiusque voluminibus horum demonstrationes studiosis ca pessendae sunt. siquidem ortus quoque spiricarum, & conchoidum, Haederę Hęderęque similium Linearum tradit.","prev":{"citation":"Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 63","label":"INCIPIT TEXTVS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/63"},"next":{"citation":"Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria 65.5-6","label":"65.5 to 65.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/65.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/diadochus-proclus/procli-in-primum-euclidis-elementorum-librum-commentaria/65.5"},"credit":{"text":"Diadochus Proclus (with Francesco Barozzi), Procli in primum Euclidis Elementorum librum Commentaria. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Procli_in_primum_Euclidis_Elementorum_librum_Commentaria","quality":"ocr"}}