{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ad Paulum 355-398","citation":"Didak Pir, Ad Paulum 355-398","ref":"355","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/didak-pir/ad-paulum/355","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/didak-pir/ad-paulum/355","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/didak-pir/ad-paulum/355.md","author":{"name":"Didak Pir","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/didak-pir"},"work":{"title":"Ad Paulum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/didak-pir/ad-paulum","urn":null},"verse":true,"words":285,"text":"Illa tamen meditata dolos et noxia ferro\nTurba fuit, fallax Ithacus, crudelis Epaeus\nPeriuriusque Sinon diuumque irrisor Oileus.\nNostram pura fides placidoque modestia uultu\nEt regale sonans clementia et omnia supra\nReligio ueterum ritu fundata parentum\nDetinet immunem scelerisque et fraudis iniquae.\nNostra domo profugos ereptaque sceptra gementes\nHospitio fouit reges cum Turcica uirtus\nEt formidatus premeret Mahometus in armis.\nVera cano. Sensit bellax Epiros et ora\nQuam piger et fractis iam cornibus alluit Ister.\nNec sese ob factum iactauit et arma ferentem\nAtque indignantem pacta mercede tyrannum\nLeniit et patriae auertit ceruicibus urbis.\nAt Gradium imparibus diuis in bella ruentem\nMarte domat uictrix nec longum passa iacere\nDat pacem ueniamque uiro, quaeque unica gentis\nNobilitas, patrios ultro concedit honores;\nInde domus Gradiae nomen praeclaraque fama\nFunditur et seros perdurat ad usque nepotes.\nNon aliter perhibent, cum Romulus acer Asylum\nCondidit, in partem regni uenisse Sabinos.\nNec dum etiam Pario surgebat marmore templum,\nTemplum quod patriae seruat tutela salutis\nBlasius et multo diuus resplendet ab auro.\nIlle suos ciues dexter fouet, ille uocantem,\nCum fremit et tumidos exasperat Adria fluctus,\nAudit et in tuta nautam statione reponit.\nIlle pias leges tutatur et ille Lutherum\nSubmouet armatum furiis et dira mouentem\nProelia; nam contra magnis stat Bucchius ausis\nEluditque senem iuuenis cogitque frementem\nTerga dare et uictum patrias secedere ad Arctos.\nNec minus augustam uicino in litore sedem\nSeruat Idumaeus senior quo signa ferente\nAcer in oppositum contendit Cantaber hostem\nDeturbatque loco spoliisque exultat opimis.\nIllum lecta cohors iuuenum canit, illius aris\nExcubat et caste peragit stata sacra sacerdos,\nAureus eloquii cui fons instillat in ora\nDiuinos latices foecundaque pectora uersat.\nHunc Calabri montes misere, at maxima Roma\nEt decus et mores et claras contulit artes.","prev":{"citation":"Ad Paulum 313-354","label":"AD PAVLVM, lines 313-354","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/didak-pir/ad-paulum/313","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/didak-pir/ad-paulum/313"},"next":{"citation":"Ad Paulum 399-440","label":"AD PAVLVM, lines 399-440","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/didak-pir/ad-paulum/399","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/didak-pir/ad-paulum/399"},"credit":{"text":"Didak Pir, Ad Paulum. Text: Croatiae Auctores Latini, CC0 1.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC0 1.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/publicdomain/zero/1.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/didacus-p-paul.xml","quality":"ocr"}}