{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"C.Epist.Lat. 142","citation":"Documentary Papyri and Tablets, C.Epist.Lat. 142","ref":"142","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/c-epist-lat/142","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/c-epist-lat/142","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/c-epist-lat/142.md","author":{"name":"Documentary Papyri and Tablets","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/documentary-papyri-and-tablets"},"work":{"title":"C.Epist.Lat.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/c-epist-lat","urn":null},"verse":false,"words":386,"text":"Claudius Terentianus Claudio Tiberiano patri suo et domino plurimam salutem ante omnia opto te bene valere quae mihi ma xime vota sunt scias me pater accepisse res quas mihi misisti per …ium Th… vetranum et per Numesianum … et palliolum et ago tibi gratias quod me dignum habuisti et securum fecisti misi tibi pater per Martialem involucrum concosutum in quo habes amicula par unum amictoria par unum sabana par unum saccos par unum et stragulum lineum emeram autem illuc cum culcita et pulvino et me iacente in liburna sublata mihi sunt et habes in involucrum amictorium singulare hoc tibi mater mea misit et accipias caveam gallinariam in qua habes sunthes… vitrias et phialas quinarias par unum et calices paria sex et chartas scholares duas et in charta atramentum et calamos quinque et panes Alexandrinos viginti rogo te pater ut contentus sis ista modo si non iacuissem sperabam me plura tibi missurum et iterum spero si vixero rogo te pater si tibi videbitur ut mittas mihi inde caligas cori subtalares et udones par caligae autem nucleatae nugae sunt bis me in mense calcio et rogo ut mihi mittas dolabram eam quam mihi misisti optionem illam mihi abstulisse sed gratias illi ago meliorem aliamihi praestat et praeterea oro et rogo te pater ut continuo mihi rescribas de salute tua te habere bonam reaccepta sol licitus sum autem de vice in domo nisi mihi rescribas et si deus voluerit spero me frugaliter victurum et in cohortem transferri hic autem sine aere nihil fiet neque epistulae commendaticiae nihil valent nisi si qui sibi adiutaverit rogo pater ut continuo mihi rescribas et scias Carpum hic errasse et inventum esse Dios in legione et accepisse me pro illo denarios VI salutat te mater mea et pater et fratres mei et scias domo perbene omnia recte esse saluta Aphrodisiam et Isitychen saluta Arrium centurionem cum suis et Saturninum scribam cum suis et Capitonem centurionem cum suis et Cassium optionem cum suis et Turannium optionem cum suis et Sallustium cum suis et Terentium gubernatorem et Frontonem cum suis et Sempronium Italicum et Publicium et Severinum et Marcellum collegam tuum et Lucium saluta Serenum scribam cum suis saluta omnes contubernales nostros vale mihi bene valere te opto multis annis felicissime in perpetuo vale Claudius Terentianus Claudio Tiberiano … Terentianus trade Claudio Tiberiano patri a Claudio Terentiano filio","prev":{"citation":"C.Epist.Lat. 141","label":"C.Epist.Lat. 141","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/c-epist-lat/141","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/c-epist-lat/141"},"next":{"citation":"C.Epist.Lat. 143","label":"C.Epist.Lat. 143","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/c-epist-lat/143","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/c-epist-lat/143"},"credit":{"text":"Documentary Papyri and Tablets, C.Epist.Lat.. Text: Duke Databank of Documentary Papyri (papyri.info), CC BY 3.0. Changes: editorial sigla resolved and the documents arranged as reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 3.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/3.0/","source":"https://papyri.info/ddbdp/c.epist.lat","quality":"proofread"}}