{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ch.L.A. 13 569.1-34","citation":"Documentary Papyri and Tablets, Ch.L.A. 13 569.1-34","ref":"569.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/ch-l-a-13/569.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/ch-l-a-13/569.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/ch-l-a-13/569.1.md","author":{"name":"Documentary Papyri and Tablets","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/documentary-papyri-and-tablets"},"work":{"title":"Ch.L.A. 13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/ch-l-a-13","urn":null},"verse":false,"words":338,"text":"…que decern… quid dari … ue iussero, id ut detur, fiat, pristetur, fidei tuae deuotioneque committetur … quasque liberos liberasque esse praecipero, liberae liberaeque permaneant … que sanctas basilicas uilla Sociaco et uilla Porcariorum, quae sunt in pago Uilcassino, similiter et uilare Binando, in pago Pinisciacinse, et uilla Ghinnachario, quod iam uobis per epistolas donationis dedi ipsa uilla Ghinnachario dulcissime genetricae nostrae Iddane usufructo, dum aduixerit tantum, suprascripta uilla Ghinnachario possedeat. post obitum uirum suum …e…m…cime…o… integre reuertatur. simile modo uilare Uuarnaco, quae est in pago Uilcassino, portionem meam ad iam dictas basilicas cum omni soliditate habendum et possedendum relinquo. uilla Fauariolas, quae est in pago Ebrocino, super fluuium Siegia, cum omni iure et termino suo, sicut a me, praesenti tempore, posseditur, ad ipsas basilicas post obitum meum habendum et possedendum praecipio. Uilla Castanito, in pago Stampinse, simile modo et uilla Lecterico, in pago iam dicto Stampensi, quam una cum Herone et matronae suae commutaui cum omni iure eorum cum mancipiis, peculiis, agris cultis et incultis, uel adiacentias eorum habendum et possedendum instituo. haec omnia suprascripta in integritate uillas ipsas cum domibus mancipiis, uineis, siluis, pratis, peculiis omnibus , pascuis, aquis aquarumue decursibus, cum omni iure et terminus eorum, sicut haec a me, praesenti tempore, possedire et dominare uiditur, et quantumcumque in supra nominata loca moriens dereliquero, post meum discessum, absque ullius contrarietate uel traditione a die praesenti, ipsas sanctas basilicas heredes meas habendum et possedendum relinquo et hoc, dum aduixero, usufructuaria conditione et absque praeiudicio sanctarum basilicarum tenire et dominare debeant post meum discessum, ut saepe dixi, cum omnibus rebus in se habentes absque ullius spectata traditione ipsas sanctas basilicas et heredes meas ad se recipeant et quidquid exinde ipse abbas, qui tunc temporis ibidem fuerit, pro utilitatibus memoratarum basilicarum decriuerit faciendi liberam et firmissimam, praesolae, habeatis in omnibus potestatem. basilicae sancti domni Dionisi Parisius, ubi ipse domnus requiescit, uillare cognomenante Turiliaco, in pago Uilcassino super fluuium Tytine, cum domibus, mancipiis, agris, pratis, pascuis, siluis, aquis aquarumue decursibus, cum omni iure et termino suo habendum et possedendum relinquo.","prev":{"citation":"Ch.L.A. 13 564.32-39","label":"564.32 to 564.39","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/ch-l-a-13/564.32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/ch-l-a-13/564.32"},"next":{"citation":"Ch.L.A. 13 569.35-65","label":"569.35 to 569.65","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/ch-l-a-13/569.35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/ch-l-a-13/569.35"},"credit":{"text":"Documentary Papyri and Tablets, Ch.L.A. 13. Text: Duke Databank of Documentary Papyri (papyri.info), CC BY 3.0. Changes: editorial sigla resolved and the documents arranged as reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 3.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/3.0/","source":"https://papyri.info/ddbdp/chla;13","quality":"proofread"}}