{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ch.L.A. 13 569.35-65","citation":"Documentary Papyri and Tablets, Ch.L.A. 13 569.35-65","ref":"569.35","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/ch-l-a-13/569.35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/ch-l-a-13/569.35","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/ch-l-a-13/569.35.md","author":{"name":"Documentary Papyri and Tablets","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/documentary-papyri-and-tablets"},"work":{"title":"Ch.L.A. 13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/ch-l-a-13","urn":null},"verse":false,"words":353,"text":"uilla cognomenante Artegia, quae est in suprascripto pago Uelcassino, cum domibus, mancipiis, agris, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarumue decursibus, cum omni iure et termino suo, sicut a me, praesenti tempore, possedire et dominare uidetur et moriens dereliquero, cum peculiis omnibus dulcissimae atque amantissimae coniugae meae, Chramnethrude, habere decerno ac delibero. sacratissimo fisco uilla cognomenante Uuadreloci, sitam in pago Uelcassino, cum domibus, mancipiis, siluis, agris, pratis, pascuis, aquis aquarumue decursibus, cum omni iure et termino suo, sicut a me est possessum et moriens dereliquero, cum peculiis omnibus habere decerno. illud huic testamenti mihi inserendi complacuit, ut, quos de seruientibus meis per epistolam ingenuetatis laxaui, in integra ingenuetate resideant, tamen secundum quod eorum epistolas loquetur et pro anime meae remedium et lumen praeferendum ad basilicae uestrae sancti Martini, que uestro opere et labore in uilla Chrausobaci, qui nuncupatur Calciacus, construxistis, uel locum sepulturae meae, si fuerit an non fuerit, in qua germani meae requiescunt, hoc quod a saepe dictas basilicas delegaui per hunc testamentum meum et ubi et ubi perpetualiter possedendum, in dei nomine, prompta et integra uoluntate praecipio et habendum possedendumque relinquo. ita do, ita lego, ita testor, itaque vos mihi, quirites, testimonium tanti citeri citeraeque proxemi proximaeque tribuitote, pristote atque habetote. si quae litterae uel charaxaturae in hunc testamentum meum inuenti fuerint, ego feci fierique praecipi, dum mihi saepius testamentum meum uolui recensire et crepius emendare. et si quis contra hanc delegationem, ut sanctis basilicis delegaui, infrangere, tollere, minuare aut in…n… facio… … praesumpserit inferri, per metu uel per …ub… ecclesiarum efficeatur extraneus … perpetuo anathema percruciatur et maledictus cum Iuda Scarioth in infernum inferiori usque ad diem aduentus domni nostri Iesu Christi ignem cruciandus spectet iudicium et insuper, ut lex terrena edocet, duplum tantum, fisco cogente, sanctis basilicis dissolvat, sicut propheta decantat: fiat habetatio eorum infestatorum deserta et in tabernacolis ipsorum non sit qui inhabitet. fiant fili eius orphani et a deo libra percussi: fiat uxor eius uidua, ut cognoscatur potentia dei, qui talem tribuit uindicta, ut pro panem lapides manducet. et haec deuotio nostra absque consortio pontifices in ipsa loca sanctorum firma perduret: et sicut de praesentis temporibus istis uidemur multis irrumpere","prev":{"citation":"Ch.L.A. 13 569.1-34","label":"569.1 to 569.34","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/ch-l-a-13/569.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/ch-l-a-13/569.1"},"next":{"citation":"Ch.L.A. 13 569.66-80","label":"569.66 to 569.80","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/ch-l-a-13/569.66","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/ch-l-a-13/569.66"},"credit":{"text":"Documentary Papyri and Tablets, Ch.L.A. 13. Text: Duke Databank of Documentary Papyri (papyri.info), CC BY 3.0. Changes: editorial sigla resolved and the documents arranged as reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 3.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/3.0/","source":"https://papyri.info/ddbdp/chla;13","quality":"proofread"}}