{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"P.Ital. 1 14plus15.1.0-14plus15.3.3","citation":"Documentary Papyri and Tablets, P.Ital. 1 14plus15.1.0-14plus15.3.3","ref":"14plus15.1.0","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/p-ital-1/14plus15.1.0","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/p-ital-1/14plus15.1.0","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/p-ital-1/14plus15.1.0.md","author":{"name":"Documentary Papyri and Tablets","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/documentary-papyri-and-tablets"},"work":{"title":"P.Ital. 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/p-ital-1","urn":null},"verse":false,"words":352,"text":"imp … Ravennae apud Melminium Laurentium … praesentibus … Theodosio viro clarissimo atque Melminiis Bonifacio et Iohanne Iuniore principalibus, defensores sanctae ecclesiae catholicae Ravennatis dixerunt: … Bonus vir honestus bracarius eiusque coniunx Martyria de eo, quod ipsius chartulae donationis inferius ad singula textus… uti eadem a competenti officio suscepi iubeatis, legi actisque indi; deinde una nobiscum principales … donatores dirigi iubeatis, ita ut, dum eisdem chartula donationis ostensa relectaque fuerit, si a se in antedictam … civitatis Ravennatis scribendam dictaverint, et ipsi in eadem manibus propriis signa impresserit testesque, ut subscriberent, … seu quam habeant voluntatem, his actis edicere non morentur. magistratus dixit: suscipiatur … sanctae ecclesiae Ravennatis offertur, et a competenti percurratur officio. cumque tradita fuisset, et recitatum est: imp … Martiarum, indictione quinta, Ravennae. dominae sanctae et per omnia venerabili ecclesiae catholicae Ravennati Bonus vir honestus bracarius et Martyria … salutem … res et domum quam sunt periturae, et ideo hac consideratione commoniti praesenti vobis defensoribus … donamus, cedimus, tradimus ac mancipamus sex uncias totius substantiae nostrae in mobilibus in immobilibus … repperiri, ut dictum est, in rusticis urbanisque praediis, exceptis mancipiis et septem semis unciis fundi Quadrantulae … liberum sortiamini ex nostro permisso arbitrium; quae res nobis universae obvenerunt tam ex proprio …mus huius ecclesiae, quemadmodum et a nobis vel auctoribus nostris constat esse possessum, … … dominiu… … modis omnibus … … civitatis Ravennatis scribendam dictavimus,… … promittentes, si necess … … signum… eius, donatricis, … … sicut superius legitur, rogatus a Bono … … unciarum … …e… … sicut superius legitur, rogatus a Bono … … totius substantiae … … praesentia … … rogatus a Bono viro honesto brac… … sex unciarum … magistratus dixit: lecta chartula donationis in acta migravit. et adiecit: secundum petitionem defensorum sanctae ecclesiae Ravennatis pergant nunc de praesenti Melminius Bonifatius vir laudabilis una cum Gunderit exceptore ad Bonum virum honestum bracarium eiusque coniugem Martyriam, donatores, ita ut, dum eisdem chartula donationis ostensa relectaque fuerit, si a se in supradictam ecclesiam Ravennatem factam esse cognoscent, vel quid responsi dederint, actis renuntietur. cumque itum fuisset et paulo post regressum ad publicum, praesentibus quibus supra, Melminius Bonifatius vir laudabilis sed et Gunderit exceptor dixerunt: sicut praecepit laudabilitas vestra, perreximus ad saepedictos donatores, Bonum virum honestum bracarium et ad eiusque coniugem Martyriam honestam feminam, quibusque, dum a nobis eisdem chartula donationis ostensa","prev":{"citation":"P.Ital. 1 12.2.9-12.3.4","label":"12.2.9 to 12.3.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/p-ital-1/12.2.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/p-ital-1/12.2.9"},"next":{"citation":"P.Ital. 1 14plus15.3.4-13","label":"14plus15.3.4 to 14plus15.3.13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/p-ital-1/14plus15.3.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/documentary-papyri-and-tablets/p-ital-1/14plus15.3.4"},"credit":{"text":"Documentary Papyri and Tablets, P.Ital. 1. Text: Duke Databank of Documentary Papyri (papyri.info), CC BY 3.0. Changes: editorial sigla resolved and the documents arranged as reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 3.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/3.0/","source":"https://papyri.info/ddbdp/p.ital;1","quality":"proofread"}}